„I Joanna, żona Chuzy, zarządcy Heroda, i Zuzanna, i wiele innych, które Mu służyły ze swojego mienia.”

Biblia Przekład Toruński: Ewangelia Łukasza 8,3

Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Samuela 23:15

Tytuł oryginalny
Liber Primus Regum
23:1
Et annuntiaverunt David, dicentes : Ecce Philisthiim oppugnant Ceilam et diripiunt areas.
23:2
Consuluit ergo David Dominum, dicens : Num vadam, et percutiam Philisthos istos ? Et ait Dominus ad David : Vade, et percuties Philisthos, et Ceilam salvabis.
23:3
Et dixerunt viri qui erant cum David ad eum : Ecce nos hic in Juda consistentes timemus : quanto magis si ierimus in Ceilam adversum agmina Philisthinorum ?
23:4
Rursum ergo David consuluit Dominum. Qui respondens, ait ei : Surge, et vade in Ceilam : ego enim tradam Philisthos in manu tua.
23:5
Abiit ergo David et viri ejus in Ceilam, et pugnavit adversum Philisthos : et abegit jumenta eorum, et percussit eos plaga magna : et salvavit David habitatores Ceil.
23:6
Porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam, ephod secum habens descenderat.
23:7
Nuntiatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam : et ait Saul : Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua port et ser sunt.
23:8
Et prcepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceilam, et obsideret David et viros ejus.
23:9
Quod cum David rescisset quia prpararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem : Applica ephod.
23:10
Et ait David : Domine Deus Isral, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire in Ceilam, ut evertat urbem propter me :
23:11
si tradent me viri Ceil in manus ejus ? et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus ? Domine Deus Isral, indica servo tuo. Et ait Dominus : Descendet.
23:12
Dixitque David : Si tradent me viri Ceil, et viros qui sunt mecum, in manus Saul ? Et dixit Dominus : Tradent.
23:13
Surrexit ergo David et viri ejus quasi sexcenti, et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti : nuntiatumque est Sauli quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset : quam ob rem dissimulavit exire.
23:14
Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco : qurebat eum tamen Saul cunctis diebus, et non tradidit eum Deus in manus ejus.
23:15
Et vidit David quod egressus esset Saul ut qureret animam ejus. Porro David erat in deserto Ziph in silva.
23:16
Et surrexit Jonathas filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit manus ejus in Deo : dixitque ei :
23:17
Ne timeas : neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Isral, et ego ero tibi secundus : sed et Saul pater meus scit hoc.
23:18
Percussit ergo uterque fdus coram Domino : mansitque David in silva, Jonathas autem reversus est in domum suam.
23:19
Ascenderunt autem Ziphi ad Saul in Gabaa, dicentes : Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silv, in colle Hachila, qu est ad dexteram deserti ?
23:20
Nunc ergo, sicut desideravit anima tua ut descenderes, descende : nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis.
23:21
Dixitque Saul : Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam.
23:22
Abite ergo, oro, et diligentius prparate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes ejus, vel quis viderit eum ibi : recogitat enim de me, quod callide insidier ei.
23:23
Considerate, et videte omnia latibula ejus in quibus absconditur : et revertimini ad me ad rem certam, ut vadam vobiscum. Quod si etiam in terram se abstruserit, perscrutabor eum in cunctis millibus Juda.
23:24
At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul : David autem et viri ejus erant in deserto Maon, in campestribus ad dexteram Jesimon.
23:25
Ivit ergo Saul et socii ejus ad qurendum eum. Et nuntiatum est David : statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon : quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon.
23:26
Et ibat Saul ad latus montis ex parte una : David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera. Porro David desperabat se posse evadere a facie Saul : itaque Saul et viri ejus in modum coron cingebant David et viros ejus, ut caperent eos.
23:27
Et nuntius venit ad Saul, dicens : Festina, et veni, quoniam infuderunt se Philisthiim super terram.
23:28
Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philisthinorum : propter hoc vocaverunt locum illum, Petram dividentem.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Ku uwielbieniu chwalebnej łaski swojej, którą nas obdarzył w Umiłowanym.
Efez 1:6

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

List do Hebrajczyków (Hebr 11:12) mówi nam że ciało Abrahama było nieomal obumarłe w tym wieku gdy Bóg uczynił go ojcem.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Gdy się położysz do snu, nie będziesz się bał, a gdy zaśniesz, będziesz miał miły sen.
Przyp 3:24


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić