„Jeźliby kto rzekł: Miłuję Boga, a brata by swego nienawidził, kłamcą jest; albowiem kto nie miłuje brata swego, którego widział, Boga, którego nie widział, jakoż może miłować?”

Biblia Gdańska (1881): 1 Jana 4,20

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: List do Efezjan 5:21

Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Ephesios
5:1
Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
5:2
et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
5:3
Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos :
5:4
aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, qu ad rem non pertinet : sed magis gratiarum actio.
5:5
Hoc enim scitote intelligentes : quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hreditatem in regno Christi et Dei.
5:6
Nemo vos seducat inanibus verbis : propter hc enim venit ira Dei in filios diffidenti.
5:7
Nolite ergo effici participes eorum.
5:8
Eratis enim aliquando tenebr : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate :
5:9
fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate :
5:10
probantes quid sit beneplacitum Deo :
5:11
et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.
5:12
Qu enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
5:13
Omnia autem, qu arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est.
5:14
Propter quod dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
5:15
Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes,
5:16
sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
5:17
Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes qu sit voluntas Dei.
5:18
Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,
5:19
loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,
5:20
gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,
5:21
subjecti invicem in timore Christi.
5:22
Mulieres viris suis subdit sint, sicut Domino :
5:23
quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesi : ipse, salvator corporis ejus.
5:24
Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
5:25
Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
5:26
ut illam sanctificaret, mundans lavacro aqu in verbo vit,
5:27
ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
5:28
Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.
5:29
Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam :
5:30
quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.
5:31
Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhrebit uxori su, et erunt duo in carne una.
5:32
Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
5:33
Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat virum suum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Bo w Chrystusie Jezusie ani obrzezanie, ani nieobrzezanie nic nie znaczy, lecz wiara, która jest czynna w miłości.
Gal 5:6

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Grobowiec Dawida był nadal widoczny w Jerozolimie w Dniu zesłania Ducha Świętego (Dz 2:29).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Pan stanie się schronieniem uciśnionemu, Schronieniem w czasie niedoli.
Ps 9:10


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić