„Trzymający się zgodnie z nauką słowa godnego zaufania, aby mógł zachęcać w zdrowej nauce i napominać tych, którzy się sprzeciwiają.”

Biblia Przekład Toruński: List do Tytusa 1,9

Clementine Vulgate
Księga Kapłańska 21:5

Tytuł oryginalny
Liber Leviticus
21:1
Dixit quoque Dominus ad Moysen : Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos : Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,
21:2
nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque,
21:3
et sorore virgine qu non est nupta viro :
21:4
sed nec in principe populi sui contaminabitur.
21:5
Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras.
21:6
Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus : incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.
21:7
Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam qu repudiata est a marito : quia consecrati sunt Deo suo,
21:8
et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos.
21:9
Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur.
21:10
Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecrat sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet :
21:11
et ad omnem mortuum non ingredietur omnino : super patre quoque suo et matre non contaminabitur.
21:12
Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanct unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus.
21:13
Virginem ducet uxorem :
21:14
viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo :
21:15
ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis su : quia ego Dominus, qui sanctifico eum.
21:16
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
21:17
Loquere ad Aaron : Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo,
21:18
nec accedet ad ministerium ejus : si ccus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso,
21:19
si fracto pede, si manu,
21:20
si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus.
21:21
Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo :
21:22
vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario,
21:23
ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos.
21:24
Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Isral cuncta qu fuerant sibi imperata.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł Pan do Jozuego: Nie bój się i Nie lękaj się! Weź z sobą cały zbrojny lud, powstań i wyrusz do Aj. Patrz, oto Ja wydam w twoje ręce króla Aj z jego ludem, miastem i ziemią.
Joz 8:1

W Chrystusie

Dlatego w miejsce Chrystusa poselstwo sprawujemy, jak gdyby przez nas Bóg upominał; w miejsce Chrystusa prosimy: Pojednajcie się z Bogiem.
II Kor 5:20

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Ehud był pierwszym leworęcznym człowiekiem w Biblii (Sdz 3:15).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Doprawdy, byliśmy już całkowicie pewni tego, że śmierć nasza jest postanowiona, abyśmy nie na sobie samych polegali, ale na Bogu, który wzbudza umarłych,
II Kor 1:9


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić