Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.
32:2
Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.
32:3
Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.
32:4
Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.
32:5
Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
32:6
Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : [Junior sum tempore, vos autem antiquiores :idcirco, demisso capite,veritus sum vobis indicare meam sententiam.
32:7
Sperabam enim quod tas prolixior loqueretur,et annorum multitudo doceret sapientiam.
32:8
Sed, ut video, spiritus est in hominibus,et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
32:9
Non sunt longvi sapientes,nec senes intelligunt judicium.
32:10
Ideo dicam : Audite me :ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
32:11
Expectavi enim sermones vestros ;audivi prudentiam vestram,donec disceptaremini sermonibus ;
32:12
et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam :sed, ut video, non est qui possit arguere Job,et respondere ex vobis sermonibus ejus.
32:13
Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam :Deus projecit eum, non homo.
32:14
Nihil locutus est mihi :et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
32:15
Extimuerunt, nec responderunt ultra,abstuleruntque a se eloquia.
32:16
Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti :steterunt, nec ultra responderunt :
32:17
respondebo et ego partem meam,et ostendam scientiam meam.
32:18
Plenus sum enim sermonibus,et coarctat me spiritus uteri mei.
32:19
En venter meus quasi mustum absque spiraculo,quod lagunculas novas disrumpit.
32:20
Loquar, et respirabo paululum :aperiam labia mea, et respondebo.
32:21
Non accipiam personam viri,et Deum homini non quabo.
32:22
Nescio enim quamdiu subsistam,et si post modicum tollat me factor meus.]
Link do wersetu
Przy pomocy poniższego formularza możesz wygenerować link odnośnika do tej strony. Można także wygenerować nim kod HTML odnośnika.
Nawigacja
Wczytywanie listy ksiąg ...
Nie bój się! - Werset na dziś
Wersety o pokoju na 365 dni w roku!
Rzekł: Jam jest Bóg, Bóg ojca twego! Nie bój się iść do Egiptu, bo tam uczynię cię wielkim narodem. I Mojż 46:3
W Chrystusie
I ponieważ od dzieciństwa znasz Pisma święte, które cię mogą obdarzyć mądrością ku zbawieniu przez wiarę w Jezusa Chrystusa. NBG II Tym 3:15
A nie tylko to, chlubimy się też z ucisków, wiedząc, że ucisk wywołuje cierpliwość, A cierpliwość doświadczenie, doświadczenie zaś nadzieję; A nadzieja nie zawodzi, bo miłość Boża rozlana jest w sercach naszych przez Ducha Świętego, który nam jest dany. Rzym 5:3-5
"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."
Szukaj w dialogach
Beta
Wczytywanie listy ksiąg ...
Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.