Clementine Vulgate
Księga Hioba 30:18

Tytuł oryginalny
Liber Job30:1

[Nunc autem derident me juniores tempore,quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei :
30:2

quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo,et vita ipsa putabantur indigni :
30:3

egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine,squallentes calamitate et miseria.
30:4

Et mandebant herbas, et arborum cortices,et radix juniperorum erat cibus eorum :
30:5

qui de convallibus ista rapientes,cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
30:6

In desertis habitabant torrentium,et in cavernis terr, vel super glaream :
30:7

qui inter hujuscemodi ltabantur,et esse sub sentibus delicias computabant :
30:8

filii stultorum et ignobilium,et in terra penitus non parentes.
30:9

Nunc in eorum canticum versus sum,et factus sum eis in proverbium.
30:10

Abominantur me, et longe fugiunt a me,et faciem meam conspuere non verentur.
30:11

Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me,et frenum posuit in os meum.
30:12

Ad dexteram orientis calamitates me illico surrexerunt :pedes meos subverterunt,et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
30:13

Dissipaverunt itinera mea ;insidiati sunt mihi, et prvaluerunt :et non fuit qui ferret auxilium.
30:14

Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me,et ad meas miserias devoluti sunt.
30:15

Redactus sum in nihilum :abstulisti quasi ventus desiderium meum,et velut nubes pertransiit salus mea.
30:16

Nunc autem in memetipso marcescit anima mea,et possident me dies afflictionis.
30:17

Nocte os meum perforatur doloribus,et qui me comedunt, non dormiunt.
30:18

In multitudine eorum consumitur vestimentum meum,et quasi capito tunic succinxerunt me.
30:19

Comparatus sum luto,et assimilatus sum favill et cineri.
30:20

Clamo ad te, et non exaudis me :sto, et non respicis me.
30:21

Mutatus es mihi in crudelem,et in duritia manus tu adversaris mihi.
30:22

Elevasti me, et quasi super ventum ponens ;elisisti me valide.
30:23

Scio quia morti trades me,ubi constituta est domus omni viventi.
30:24

Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam :et si corruerint, ipse salvabis.
30:25

Flebam quondam super eo qui afflictus erat,et compatiebatur anima mea pauperi.
30:26

Expectabam bona, et venerunt mihi mala :prstolabar lucem, et eruperunt tenebr.
30:27

Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie :prvenerunt me dies afflictionis.
30:28

Mrens incedebam sine furore ;consurgens, in turba clamabam.
30:29

Frater fui draconum,et socius struthionum.
30:30

Cutis mea denigrata est super me,et ossa mea aruerunt pr caumate.
30:31

Versa est in luctum cithara mea,et organum meum in vocem flentium.]