„Izali nie nagle powstaną, którzy cię kąsać będą, i wzbudzeni będą szarpający cię, i będziesz im na łupiestwo?”

Biblia Jakuba Wujka: Księga Habakuka 2,7

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: List do Hebrajczyków 10:29

Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Hebræos
10:1
Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum : per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere :
10:2
alioquin cessassent offerri : ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati :
10:3
sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
10:4
Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
10:5
Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti : corpus autem aptasti mihi :
10:6
holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.
10:7
Tunc dixi : Ecce venio : in capite libri scriptum est de me : Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
10:8
Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, qu secundum legem offeruntur,
10:9
tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut sequens statuat.
10:10
In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.
10:11
Et omnis quidem sacerdos prsto est quotidie ministrans, et easdem spe offerens hostias, qu numquam possunt auferre peccata :
10:12
hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
10:13
de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.
10:14
Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
10:15
Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit :
10:16
Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas :
10:17
et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.
10:18
Ubi autem horum remissio : jam non est oblatio pro peccato.
10:19
Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
10:20
quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
10:21
et sacerdotem magnum super domum Dei :
10:22
accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
10:23
teneamus spei nostr confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),
10:24
et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum :
10:25
non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.
10:26
Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,
10:27
terribilis autem qudam exspectatio judicii, et ignis mulatio, qu consumptura est adversarios.
10:28
Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur :
10:29
quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui grati contumeliam fecerit ?
10:30
Scimus enim qui dixit : Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum : Quia judicabit Dominus populum suum.
10:31
Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
10:32
Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum :
10:33
et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti : in altero autem socii taliter conversantium effecti.
10:34
Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
10:35
Nolite itaque amittere confidentiam vestram, qu magnam habet remunerationem.
10:36
Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
10:37
Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.
10:38
Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit anim me.
10:39
Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem anim.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Wiemy, że żaden z tych, którzy się z Boga narodzili, nie grzeszy, ale że Ten, który z Boga został zrodzony, strzeże go i zły nie może go tknąć.
I Jan 5:18

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Bóg uformował Adama z "prochu ziemi" (I Mojż 2:7), ale Ewę stworzył z żebra Adama (I Mojż 2:21-22).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Nakłońcie swojego ucha i pójdźcie do mnie, słuchajcie, a ożyje wasza dusza, bo ja chcę zawrzeć z wami wieczne przymierze, z niezłomnymi dowodami łaski okazanej niegdyś Dawidowi!
Iz 55:3


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić