„Abowiem figa nie zakwitnie a nie będzie owoców w winnicach. Omyli robota oliwy i pola nie dadzą żywności. Odcięty będzie z owczarniej drób i nie będzie skotu u żłobów.”

Biblia Jakuba Wujka: Księga Habakuka 3,17

Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 30:39

Tytuł oryginalny
Liber Genesis
30:1
Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori su, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.
30:2
Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ?
30:3
At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.
30:4
Deditque illi Balam in conjugium : qu,
30:5
ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.
30:6
Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.
30:7
Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,
30:8
pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali.
30:9
Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.
30:10
Qua post conceptum edente filium,
30:11
dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.
30:12
Peperit quoque Zelpha alterum.
30:13
Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser.
30:14
Egressus autem Ruben tempore messis tritice in agrum, reperit mandragoras, quas matri Li detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.
30:15
Illa respondit : Parumne tibi videtur quod prripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.
30:16
Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.
30:17
Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,
30:18
et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar.
30:19
Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,
30:20
et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.
30:21
Post quem peperit filiam, nomine Dinam.
30:22
Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.
30:23
Qu concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.
30:24
Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.
30:25
Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.
30:26
Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi.
30:27
Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te :
30:28
constitue mercedem tuam quam dem tibi.
30:29
At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.
30:30
Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui me.
30:31
Dixitque Laban : Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.
30:32
Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.
30:33
Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te : et omnia qu non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.
30:34
Dixitque Laban : Cratum habeo quod petis.
30:35
Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.
30:36
Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.
30:37
Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas : detractisque corticibus, in his, qu spoliata fuerant, candor apparuit : illa vero qu integra fuerant, viridia permanserunt : atque in hunc modum color effectus est varius.
30:38
Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.
30:39
Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.
30:40
Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum : erant autem alba et nigra quque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.
30:41
Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent :
30:42
quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea qu erant serotina, Laban : et qu primi temporis, Jacob.
30:43
Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł Pan do Jozuego: Nie bój się i Nie lękaj się! Weź z sobą cały zbrojny lud, powstań i wyrusz do Aj. Patrz, oto Ja wydam w twoje ręce króla Aj z jego ludem, miastem i ziemią.
Joz 8:1

W Chrystusie

Nie wy mnie wybraliście, ale Ja was wybrałem i przeznaczyłem was, abyście szli i owoc wydawali i aby owoc wasz był trwały, by to, o cokolwiek byście prosili Ojca w imieniu moim, dał wam.
Jan 15:16

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Kiedy na kilka godzin przed ukrzyżowaniem Jezus modlił się w Ogrodzie Getsemani, przechodził tak ekstremalny stres że jego pot był jak "gigantyczne krople krwi spadające na ziemię" (Łuk 22:44). Medyczną nazwą tego stanu jest "Hematidroza". (Tylko Ewangelista Łukasz jako lekarz wspomina o tym co działo się z Jezusem).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

On ześle pomoc z nieba i wybawi mnie, Gdy lży mnie gnębiciel. Sela. Bóg ześle łaskę swoją i wierność swoją.
Ps 57:4


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić