Clementine Vulgate
Księga Powtórzonego Prawa 18:19
Tytuł oryginalnyLiber Deuteronomium
Non habebunt sacerdotes et Levit, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hreditatem cum reliquo Isral, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent,
et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum : Dominus enim ipse est hreditas eorum, sicut locutus est illis.
Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas : sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum :
Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum.
Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Isral in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus,
ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levit, qui stabunt eo tempore coram Domino.
Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri : excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur.
Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium.
Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem : aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus,
Gentes ist, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt : tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.
Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies,
ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti : Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.
Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui : et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia qu prcepero illi.
Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, qu ego non prcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur.
Quod si tacita cogitatione responderis : Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus ?
hoc habebis signum : quod in nomine Domini propheta ille prdixerit, et non evenerit : hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit : et idcirco non timebis eum.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?