„I stało się, kiedy Mojżesz schodził z góry Synaj - a gdy Mojżesz zstępował z góry, miał w ręku dwie tablice świadectwa - nie zauważył, że od rozmowy z Nim, promieniała powierzchnia jego twarzy.”

Nowa Biblia Gdańska: II Księga Mojżesza 34,29

Clementine Vulgate
Księga Powtórzonego Prawa 18:11

Tytuł oryginalny
Liber Deuteronomium
1Non habebunt sacerdotes et Levit, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hreditatem cum reliquo Isral, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent, 2et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum : Dominus enim ipse est hreditas eorum, sicut locutus est illis. 3Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas : sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum : 4primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione. 5Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum. 6Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Isral in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus, 7ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levit, qui stabunt eo tempore coram Domino. 8Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri : excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur. 9Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium. 10Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem : aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus, 11nec incantantor, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut qurat a mortuis veritatem. 12Omnia enim hc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo. 13Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo. 14Gentes ist, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt : tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es. 15Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies, 16ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti : Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar. 17Et ait Dominus mihi : Bene omnia sunt locuti. 18Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui : et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia qu prcepero illi. 19Qui autem verba ejus, qu loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. 20Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, qu ego non prcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur. 21Quod si tacita cogitatione responderis : Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus ? 22hoc habebis signum : quod in nomine Domini propheta ille prdixerit, et non evenerit : hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit : et idcirco non timebis eum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Nie bójcie się ich, gdyż Pan, wasz Bóg, walczy za was.
V Mojż 3:22

W Chrystusie

Albowiem w nim żyjemy i poruszamy się, i jesteśmy, jak to i niektórzy z waszych poetów powiedzieli: Z jego bowiem rodu jesteśmy.
Dz 17:28

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Złoty cielec którego zrobił Aron dla Izraelitów był wykonany JEDYNIE z kolczyków (II Mojż 32:2-4).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Zaprawdę, zaprawdę, powiadam wam: Kto wierzy we mnie, ten także dokonywać będzie uczynków, które Ja czynię, i większe nad te czynić będzie; bo Ja idę do Ojca.
Jan 14:12


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić