Clementine Vulgate
Księga Hioba 7:15

Tytuł oryginalny
Liber Job7:1

[Militia est vita hominis super terram,et sicut dies mercenarii dies ejus.
7:2

Sicut servus desiderat umbram,et sicut mercenarius prstolatur finem operis sui,
7:3

sic et ego habui menses vacuos,et noctes laboriosas enumeravi mihi.
7:4

Si dormiero, dicam : Quando consurgam ?et rursum expectabo vesperam,et replebor doloribus usque ad tenebras.
7:5

Induta est caro mea putredine,et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.
7:6

Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur,et consumpti sunt absque ulla spe.
7:7

Memento quia ventus est vita mea,et non revertetur oculus meus ut videat bona.
7:8

Nec aspiciet me visus hominis ;oculi tui in me, et non subsistam.
7:9

Sicut consumitur nubes, et pertransit,sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.
7:10

Nec revertetur ultra in domum suam,neque cognoscet eum amplius locus ejus.
7:11

Quapropter et ego non parcam ori meo :loquar in tribulatione spiritus mei ;confabulabor cum amaritudine anim me.
7:12

Numquid mare ego sum, aut cetus,quia circumdedisti me carcere ?
7:13

Si dixero : Consolabitur me lectulus meus,et relevabor loquens mecum in strato meo :
7:14

terrebis me per somnia,et per visiones horrore concuties.
7:15

Quam ob rem elegit suspendium anima mea,et mortem ossa mea.
7:16

Desperavi : nequaquam ultra jam vivam :parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
7:17

Quid est homo, quia magnificas eum ?aut quid apponis erga eum cor tuum ?
7:18

Visitas eum diluculo,et subito probas illum.
7:19

Usquequo non parcis mihi,nec dimittis me ut glutiam salivam meam ?
7:20

Peccavi ; quid faciam tibi, o custos hominum ?quare posuisti me contrarium tibi,et factus sum mihimetipsi gravis ?
7:21

Cur non tollis peccatum meum,et quare non aufers iniquitatem meam ?ecce nunc in pulvere dormiam,et si mane me qusieris, non subsistam.]