„Tak, bracie! Niech to mam za dobrodziejstwo od ciebie, ochłodź wnętrzności moje w Panie.”

Biblia Brzeska: List św. Pawła do Filemona 1,20

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Daniela 7:3

Tytuł oryginalny
Prophetia Danielis
7:1
Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit : visio autem capitis ejus in cubili suo : et somnium scribens, brevi sermone comprehendit : summatimque perstringens, ait :
7:2
Videbam in visione mea nocte : et ecce quatuor venti cli pugnabant in mari magno.
7:3
Et quatuor besti grandes ascendebant de mari divers inter se.
7:4
Prima quasi lena, et alas habebat aquil : aspiciebam donec evuls sunt al ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit ; et cor hominis datum est ei.
7:5
Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit : et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus, et sic dicebant ei : Surge, comede carnes plurimas.
7:6
Post hc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quatuor super se : et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei.
7:7
Post hc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis : dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans : dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem.
7:8
Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum : et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus : et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.
7:9
Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda : thronus ejus flamm ignis : rot ejus ignis accensus.
7:10
Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei : judicium sedit, et libri aperti sunt.
7:11
Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur : et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus, et traditum esset ad comburendum igni :
7:12
aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vit constituta essent eis usque ad tempus et tempus.
7:13
Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit : et in conspectu ejus obtulerunt eum.
7:14
Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : et omnes populi, tribus, et lingu ipsi servient : potestas ejus, potestas terna, qu non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur.
7:15
Horruit spiritus meus : ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me.
7:16
Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem qurebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me :
7:17
H quatuor besti magn, quatuor sunt regna, qu consurgent de terra.
7:18
Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in sculum, et sculum sculorum.
7:19
Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, qu erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis : dentes et ungues ejus ferrei : comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat :
7:20
et de cornibus decem, qu habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua : et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et majus erat ceteris.
7:21
Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prvalebat eis,
7:22
donec venit antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.
7:23
Et sic ait : Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod majus erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam.
7:24
Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt : et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit.
7:25
Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret : et putabit quod possit mutare tempora, et leges : et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.
7:26
Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem.
7:27
Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, qu est subter omne clum, detur populo sanctorum Altissimi : cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.
7:28
Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me : verbum autem in corde meo conservavi.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Nasza zaś ojczyzna jest w niebie, skąd też Zbawiciela oczekujemy, Pana Jezusa Chrystusa,
Fil 3:20

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Biblia wspomina o "czekaniu na Boga" ponad 40 razy.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Na którym i wy się wespół budujecie na mieszkanie Boże w Duchu.
Efez 2:22


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić