„Potym Gad przyszedł onegoż dnia ku Dawidowi i rzekł do niego. Idź, a zbuduj ołtarz Panu na placu Arewny Jebuzejczyka.”

Biblia Brzeska: 2 Księga Samuela 24,18

Clementine Vulgate
Księga: Dzieje Apostolskie 25:18

Tytuł oryginalny
Actus Apostolorum
25:1
Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Csarea.
25:2
Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judorum adversus Paulum : et rogabant eum,
25:3
postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.
25:4
Festus autem respondit servari Paulum in Csarea : se autem maturius profecturum.
25:5
Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.
25:6
Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Csaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci.
25:7
Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judi, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare :
25:8
Paulo rationem reddente : Quoniam neque in legem Judorum, neque in templum, neque in Csarem quidquam peccavi.
25:9
Festus autem volens gratiam prstare Judis, respondens Paulo, dixit : Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me ?
25:10
Dixit autem Paulus : Ad tribunal Csaris sto : ibi me oportet judicari : Judis non nocui, sicut tu melius nosti.
25:11
Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori : si vero nihil est eorum qu hi accusant me, nemo potest me illis donare. Csarem appello.
25:12
Tunc Festus cum concilio locutus, respondit : Csarem appellasti ? ad Csarem ibis.
25:13
Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Csaream ad salutandum Festum.
25:14
Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens : Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
25:15
de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Judorum, postulantes adversus illum damnationem.
25:16
Ad quos respondi : Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur prsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
25:17
Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum.
25:18
De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum.
25:19
Qustiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
25:20
Hsitans autem ego de hujusmodi qustione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis.
25:21
Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Csarem.
25:22
Agrippa autem dixit ad Festum : Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.
25:23
Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus.
25:24
Et dicit Festus : Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius.
25:25
Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere.
25:26
De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.
25:27
Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy ciężko rodziła, rzekła do niej położna: Nie bój się, bo i tym razem masz syna.
I Mojż 35:17

W Chrystusie

Ufność, którą w Nim pokładamy, polega na przekonaniu, że wysłuchuje On wszystkich naszych próśb zgodnych z Jego wolą.
BT I Jan 5:14

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W zależności od tego jakiego rodzaju Biblijnego Słownika użyjemy dowiemy się z niego że w Starym Testamencie znajduje się aż 28 ludzi o imieniu "Szemaiasz".

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Wy z Boga jesteście, dzieci, i wy ich zwyciężyliście, gdyż Ten, który jest w was, większy jest, aniżeli ten, który jest na świecie.
I Jan 4:4


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić