„Dlatego, moi umiłowani, tak jak zawsze byliście posłuszni, nie tylko w mojej obecności, ale jeszcze bardziej teraz, pod moją nieobecność, z bojaźnią i drżeniem wykonujcie swoje zbawienie.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: List do Filipian 2,12

Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Samuela 19:17

Tytuł oryginalny
Liber Primus Regum
19:1
Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Jonathas filius Saul diligebat David valde :
19:2
et indicavit Jonathas David, dicens : Qurit Saul pater meus occidere te : quapropter observa te, quso, mane : et manebis clam, et absconderis.
19:3
Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro, ubicumque fueris : et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcumque videro, nuntiabo tibi.
19:4
Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum : dixitque ad eum : Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde.
19:5
Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israli : vidisti, et ltatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa ?
19:6
Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonath, juravit : Vivit Dominus, quia non occidetur.
19:7
Vocavit itaque Jonathas David, et indicavit ei omnia verba hc : et introduxit Jonathas David ad Saul, et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudiustertius.
19:8
Motum est autem rursum bellum : et egressus David, pugnavit adversum Philisthiim : percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie ejus.
19:9
Et factus est spiritus Domini malus in Saul : sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam : porro David psallebat manu sua.
19:10
Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul : lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus est nocte illa.
19:11
Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens : Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris :
19:12
deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est.
19:13
Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus, et operuit eam vestimentis.
19:14
Misit autem Saul apparitores, qui raperent David : et responsum est quod grotaret.
19:15
Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David, dicens : Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur.
19:16
Cumque venissent nuntii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput ejus.
19:17
Dixitque Saul ad Michol : Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret ? Et respondit Michol ad Saul : Quia ipse locutus est mihi : Dimitte me, alioquin interficiam te.
19:18
David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nuntiavit ei omnia qu fecerat sibi Saul : et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Najoth.
19:19
Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus : Ecce David in Najoth in Ramatha.
19:20
Misit ergo Saul lictores, ut raperent David : qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam spiritus Domini in illis, et prophetare cperunt etiam ipsi.
19:21
Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios : prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuntios : qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul,
19:22
abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam qu est in Socho, et interrogavit, et dixit : In quo loco sunt Samuel et David ? Dictumque est ei : Ecce in Najoth sunt in Ramatha.
19:23
Et abiit in Najoth in Ramatha, et factus est etiam super eum spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Najoth in Ramatha.
19:24
Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium : Num et Saul inter prophetas ?

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

A teraz, dzieci, trwajcie w nim, abyśmy, gdy się objawi, mogli śmiało stanąć przed nim i nie zostali zawstydzeni przy przyjściu jego.
I Jan 2:28

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Kiedy Samuel jako małe dziecko pracował w Przybytku, jego matka przynosiła mu co roku nowy mały płaszczyk (szatę) (I Sam 2:18-19).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Oto przychodzi wśród obłoków, i ujrzy go wszelkie oko, a także ci, którzy go przebili, i będą biadać nad nim wszystkie plemiona ziemi. Tak jest! Amen.
Obj 1:7


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić