„Ale wy, umiłowani, budujcie samych siebie w najświętszej wierze waszej, modląc się w Duchu Świętym,”

Biblia Przekład Toruński: List Judy 1,20

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Sędziów 2:21

Tytuł oryginalny
Liber Judicum
1Ascenditque angelus Domini de Galgalis ad Locum flentium, et ait : Eduxi vos de gypto, et introduxi in terram, pro qua juravi patribus vestris : et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum, 2ita dumtaxat ut non feriretis fdus cum habitatoribus terr hujus, sed aras eorum subverteretis : et noluistis audire vocem meam : cur hoc fecistis ? 3Quam ob rem nolui delere eos a facie vestra : ut habeatis hostes, et dii eorum sint vobis in ruinam. 4Cumque loqueretur angelus Domini hc verba ad omnes filios Isral, elevaverunt ipsi vocem suam, et fleverunt. 5Et vocatum est nomen loci illius, Locus flentium, sive lacrimarum : immolaveruntque ibi hostias Domini. 6Dimisit ergo Josue populum, et abierunt filii Isral unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent eam : 7servieruntque Domino cunctis diebus ejus, et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore, et noverant omnia opera Domini qu fecerat cum Isral. 8Mortuus est autem Josue filius Nun, famulus Domini, centum et decem annorum, 9et sepelierunt eum in finibus possessionis su in Thamnathsare in monte Ephraim, a septentrionali plaga montis Gaas. 10Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos : et surrexerunt alii, qui non noverant Dominum, et opera qu fecerat cum Isral. 11Feceruntque filii Isral malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim. 12Ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de terra gypti, et secuti sunt deos alienos, deosque populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos : et ad iracundiam concitaverunt Dominum, 13dimittentes eum, et servientes Baal et Astaroth. 14Iratusque Dominus contra Isral, tradidit eos in manus diripientium : qui ceperunt eos, et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum : nec potuerunt resistere adversariis suis, 15sed quocumque pergere voluissent, manus Domini super eos erat, sicut locutus est, et juravit eis, et vehementer afflicti sunt. 16Suscitavitque Dominus judices, qui liberarent eos de vastantium manibus : sed nec eos audire voluerunt, 17fornicantes cum diis alienis, et adorantes eos. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi fuerant patres eorum : et audientes mandata Domini, omnia fecere contraria. 18Cumque Dominus judices suscitaret, in diebus eorum flectebatur misericordia, et audiebat afflictorum gemitus, et liberabat eos de cde vastantium. 19Postquam autem mortuus esset judex, revertebantur, et multo faciebant pejora quam fecerant patres eorum, sequentes deos alienos, servientes eis, et adorantes illos. Non dimiserunt adinventiones suas, et viam durissimam per quam ambulare consueverunt. 20Iratusque est furor Domini in Isral, et ait : Quia irritum fecit gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et vocem meam audire contempsit : 21et ego non delebo gentes, quas dimisit Josue, et mortuus est : 22ut in ipsis experiar Isral, utrum custodiant viam Domini, et ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum, an non. 23Dimisit ergo Dominus omnes nationes has, et cito subvertere noluit, nec tradidit in manus Josue.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

A kto przestrzega przykazań jego, mieszka w Bogu, a Bóg w nim, i po tym Duchu, którego nam dał, poznajemy, że w nas mieszka.
I Jan 3:24

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Nad każdym z 4 sędziów Izraela był Duch Święty i każdy z nich mógł powiedzieć "Duch Wszechmocnego Pana nade mną": Othniel (Sdz 3:10), Gideon (Sdz 6:34), Jefta (Sdz 11:29) i Samson (Sdz 13:25, Sdz 14:6, Sdz 14:19, Sdz 15:14).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A takimi niektórzy z was byli; aleście obmyci, uświęceni, i usprawiedliwieni w imieniu Pana Jezusa Chrystusa i w Duchu Boga naszego.
I Kor 6:11


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić