Clementine Vulgate
Księga Psalmów 49:1

Tytuł oryginalny
Liber Psalmorum49:1

Psalmus Asaph. [Deus deorum Dominus locutus est,et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
49:2

Ex Sion species decoris ejus :
49:3

Deus manifeste veniet ;Deus noster, et non silebit.Ignis in conspectu ejus exardescet ;et in circuitu ejus tempestas valida.
49:4

Advocabit clum desursum, et terram,discernere populum suum.
49:5

Congregate illi sanctos ejus,qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
49:6

Et annuntiabunt cli justitiam ejus,quoniam Deus judex est.
49:7

Audi, populus meus, et loquar ;Isral, et testificabor tibi :Deus, Deus tuus ego sum.
49:8

Non in sacrificiis tuis arguam te ;holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
49:9

Non accipiam de domo tua vitulos,neque de gregibus tuis hircos :
49:10

quoniam me sunt omnes fer silvarum,jumenta in montibus, et boves.
49:11

Cognovi omnia volatilia cli,et pulchritudo agri mecum est.
49:12

Si esuriero, non dicam tibi :meus est enim orbis terr et plenitudo ejus.
49:13

Numquid manducabo carnes taurorum ?aut sanguinem hircorum potabo ?
49:14

Immola Deo sacrificium laudis,et redde Altissimo vota tua.
49:15

Et invoca me in die tribulationis :eruam te, et honorificabis me.
49:16

Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ?et assumis testamentum meum per os tuum ?
49:17

Tu vero odisti disciplinam,et projecisti sermones meos retrorsum.
49:18

Si videbas furem, currebas cum eo ;et cum adulteris portionem tuam ponebas.
49:19

Os tuum abundavit malitia,et lingua tua concinnabat dolos.
49:20

Sedens adversus fratrem tuum loquebaris,et adversus filium matris tu ponebas scandalum.
49:21

Hc fecisti, et tacui.Existimasti inique quod ero tui similis :arguam te, et statuam contra faciem tuam.
49:22

Intelligite hc, qui obliviscimini Deum,nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
49:23

Sacrificium laudis honorificabit me,et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.]