Clementine Vulgate
Księga Psalmów 113:5

Tytuł oryginalny
Liber Psalmorum113:1

Alleluja. [In exitu Isral de gypto,domus Jacob de populo barbaro,
113:2

facta est Juda sanctificatio ejus ;Isral potestas ejus.
113:3

Mare vidit, et fugit ;Jordanis conversus est retrorsum.
113:4

Montes exsultaverunt ut arietes,et colles sicut agni ovium.
113:5

Quid est tibi, mare, quod fugisti ?et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?
113:6

montes, exsultastis sicut arietes ?et colles, sicut agni ovium ?
113:7

A facie Domini mota est terra,a facie Dei Jacob :
113:8

qui convertit petram in stagna aquarum,et rupem in fontes aquarum.
113:9

Non nobis, Domine, non nobis,sed nomini tuo da gloriam :
113:10

super misericordia tua et veritate tua ;nequando dicant gentes :Ubi est Deus eorum ?
113:11

Deus autem noster in clo ;omnia qucumque voluit fecit.
113:12

Simulacra gentium argentum et aurum,opera manuum hominum.
113:13

Os habent, et non loquentur ;oculos habent, et non videbunt.
113:14

Aures habent, et non audient ;nares habent, et non odorabunt.
113:15

Manus habent, et non palpabunt ;pedes habent, et non ambulabunt ;non clamabunt in gutture suo.
113:16

Similes illis fiant qui faciunt ea,et omnes qui confidunt in eis.
113:17

Domus Isral speravit in Domino ;adjutor eorum et protector eorum est.
113:18

Domus Aaron speravit in Domino ;adjutor eorum et protector eorum est.
113:19

Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
113:20

Dominus memor fuit nostri,et benedixit nobis.Benedixit domui Isral ;benedixit domui Aaron.
113:21

Benedixit omnibus qui timent Dominum,pusillis cum majoribus.
113:22

Adjiciat Dominus super vos,super vos et super filios vestros.
113:23

Benedicti vos a Domino,qui fecit clum et terram.
113:24

Clum cli Domino ;terram autem dedit filiis hominum.
113:25

Non mortui laudabunt te, Domine,neque omnes qui descendunt in infernum :
113:26

sed nos qui vivimus, benedicimus Domino,ex hoc nunc et usque in sculum.]