Clementine Vulgate
Księga Przysłów 9:8

Tytuł oryginalny
Liber Proverbiorum9:1

[Sapientia dificavit sibi domum :excidit columnas septem.
9:2

Immolavit victimas suas, miscuit vinum,et proposuit mensam suam.
9:3

Misit ancillas suas ut vocarentad arcem et ad mnia civitatis.
9:4

Si quis est parvulus, veniat ad me.Et insipientibus locuta est :
9:5

Venite, comedite panem meum,et bibite vinum quod miscui vobis.
9:6

Relinquite infantiam, et vivite,et ambulate per vias prudenti.]
9:7

[Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit,et qui arguit impium, sibi maculam generat.
9:8

Noli arguere derisorem, ne oderit te :argue sapientem, et diliget te.
9:9

Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ;doce justum, et festinabit accipere.
9:10

Principium sapienti timor Domini,et scientia sanctorum prudentia.
9:11

Per me enim multiplicabuntur dies tui,et addentur tibi anni vit.
9:12

Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ;si autem illusor, solus portabis malum.]
9:13

[Mulier stulta et clamosa,plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
9:14

sedit in foribus domus su,super sellam in excelso urbis loco,
9:15

ut vocaret transeuntes per viam,et pergentes itinere suo :
9:16

Qui est parvulus declinet ad me.Et vecordi locuta est :
9:17

Aqu furtiv dulciores sunt,et panis absconditus suavior.
9:18

Et ignoravit quod ibi sint gigantes,et in profundis inferni conviv ejus.]