Clementine Vulgate
Księga Przysłów 20:3

Tytuł oryginalny
Liber Proverbiorum20:1

[Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas :quicumque his delectatur non erit sapiens.
20:2

Sicut rugitus leonis, ita et terror regis :qui provocat eum peccat in animam suam.
20:3

Honor est homini qui separat se a contentionibus ;omnes autem stulti miscentur contumeliis.
20:4

Propter frigus piger arare noluit ;mendicabit ergo state, et non dabitur illi.
20:5

Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ;sed homo sapiens exhauriet illud.
20:6

Multi homines misericordes vocantur ;virum autem fidelem quis inveniet ?]
20:7

[Justus qui ambulat in simplicitate suabeatos post se filios derelinquet.
20:8

Rex qui sedet in solio judiciidissipat omne malum intuitu suo.
20:9

Quis potest dicere : Mundum est cor meum ;purus sum a peccato ?
20:10

Pondus et pondus, mensura et mensura :utrumque abominabile est apud Deum.
20:11

Ex studiis suis intelligitur puer,si munda et recta sint opera ejus.
20:12

Aurem audientem, et oculum videntem :Dominus fecit utrumque.
20:13

Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat :aperi oculos tuos, et saturare panibus.
20:14

Malum est, malum est, dicit omnis emptor ;et cum recesserit, tunc gloriabitur.
20:15

Est aurum et multitudo gemmarum,et vas pretiosum labia scienti.]
20:16

[Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni,et pro extraneis aufer pignus ab eo.
20:17

Suavis est homini panis mendacii,et postea implebitur os ejus calculo.
20:18

Cogitationes consiliis roborantur,et gubernaculis tractanda sunt bella.
20:19

Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter,et dilatat labia sua, ne commiscearis.
20:20

Qui maledicit patri suo et matri,extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :
20:21

hreditas ad quam festinatur in principio,in novissimo benedictione carebit.
20:22

Ne dicas : Reddam malum :exspecta Dominum, et liberabit te.
20:23

Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ;statera dolosa non est bona.
20:24

A Domino diriguntur gressus viri :quis autem hominum intelligere potest viam suam ?
20:25

Ruina est homini devorare sanctos,et post vota retractare.]
20:26

[Dissipat impios rex sapiens,et incurvat super eos fornicem.
20:27

Lucerna Domini spiraculum hominis,qu investigat omnia secreta ventris.
20:28

Misericordia et veritas custodiunt regem,et roboratur clementia thronus ejus.
20:29

Exsultatio juvenum fortitudo eorum,et dignitas senum canities.
20:30

Livor vulneris absterget mala,et plag in secretioribus ventris.]