„Jedynemu Bogu, Zbawicielowi naszemu przez Jezusa Chrystusa, Pana naszego, niech będzie chwała, uwielbienie, moc i władza przed wszystkimi wiekami i teraz, i po wszystkie wieki. Amen.”

Biblia Warszawska: List św. Judy 1,25

Clementine Vulgate
Księga Jeremiasza 42:14

Tytuł oryginalny
Prophetia Jeremiæ
42:1
Et accesserunt omnes principes bellatorum, et Johanan filius Caree, et Jezonias filius Osai, et reliquum vulgus, a parvo usque ad magnum,
42:2
dixeruntque ad Jeremiam prophetam : Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui non intuentur :
42:3
et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus.
42:4
Dixit autem ad eos Jeremias propheta : Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra : omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis, nec celabo vos quidquam.
42:5
Et illi dixerunt ad Jeremiam : Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non, juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus :
42:6
sive bonum est, sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, obediemus, ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri.
42:7
Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Jeremiam,
42:8
vocavitque Johanan filium Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, et universum populum, a minimo usque ad magnum.
42:9
Et dixit ad eos : Hc dicit Dominus Deus Isral, ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu ejus :
42:10
Si quiescentes manseritis in terra hac, dificabo vos, et non destruam : plantabo, et non evellam : jam enim placatus sum super malo quod feci vobis.
42:11
Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis : nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego ut salvos vos faciam, et eruam de manu ejus :
42:12
et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra.
42:13
Si autem dixeritis vos : Non habitabimus in terra ista, nec audiemus vocem Domini Dei nostri,
42:14
dicentes : Nequaquam, sed ad terram gypti pergemus, ubi non videbimus bellum, et clangorem tub non audiemus, et famem non sustinebimus, et ibi habitabimus :
42:15
propter hoc nunc audite verbum Domini, reliqui Juda : Hc dicit Dominus exercituum, Deus Isral : Si posueritis faciem vestram ut ingrediamini gyptum, et intraveritis ut ibi habitetis,
42:16
gladius quem vos formidatis ibi comprehendet vos in terra gypti : et fames, pro qua estis solliciti, adhrebit vobis in gypto, et ibi moriemini.
42:17
Omnesque viri qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur gyptum, ut habitent ibi, morientur gladio, et fame, et peste : nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali quod ego afferam super eos.
42:18
Quia hc dicit Dominus exercituum, Deus Isral : Sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Jerusalem, sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis gyptum : et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium, et nequaquam ultra videbitis locum istum.
42:19
Verbum Domini super vos, reliqui Juda : Nolite intrare gyptum : scientes scietis, quia obtestatus sum vos hodie,
42:20
quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum, dicentes : Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et juxta omnia qucumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus.
42:21
Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos.
42:22
Nunc ergo scientes scietis quia gladio, et fame, et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy ciężko rodziła, rzekła do niej położna: Nie bój się, bo i tym razem masz syna.
I Mojż 35:17

W Chrystusie

Albowiem jak w Adamie wszyscy umierają, tak też w Chrystusie wszyscy zostaną ożywieni.
I Kor 15:22

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Jedyna kobieta w roli sędziego nad Izraelem Debora siadywała pod "drzewem palmowym" aby sądzić lud. (Sdz 4:4-5). Jej mąż nazywał się Lappidot.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

W owym dniu wysłucham - mówi Pan - wysłucham nieba, a ono wysłucha ziemi,
Oz 2:23


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić