Clementine Vulgate
Księga Jeremiasza 30:21
Tytuł oryginalnyProphetia Jeremiæ
Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Isral et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.
Interrogate, et videte si generat masculus :quare ergo vidi omnis viri manumsuper lumbum suum, quasi parturientis,et convers sunt univers facies in auruginem ?
V ! quia magna dies illa,nec est similis ejus :tempusque tribulationis est Jacob,et ex ipso salvabitur.
Et erit in die illa, ait Dominus exercituum,conteram jugum ejus de collo tuo :et vincula ejus dirumpam,et non dominabuntur ei amplius alieni :
Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus :neque paveas, Isral,quia ecce ego salvabo te de terra longinqua,et semen tuum de terra captivitatis eorum :et revertetur Jacob, et quiescet,et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :
quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te.Faciam enim consummationem in cunctis gentibusin quibus dispersi te :te autem non faciam in consummationem :sed castigabo te in judicio,ut non videaris tibi innoxius.
Omnes amatores tui obliti sunt tui,teque non qurent :plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli :propter multitudinem iniquitatis tu dura facta sunt peccata tua.
Quid clamas super contritione tua ?insanabilis est dolor tuus :propter multitudinem iniquitatis tu,et propter dura peccata tua,feci hc tibi.
Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur,et universi hostes tui in captivitatem ducentur :et qui te vastant vastabuntur,cunctosque prdatores tuos dabo in prdam.
Obducam enim cicatricem tibi,et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus.Quia ejectam vocaverunt te, Sion :hc est, qu non habebat requirentem.
Hc dicit Dominus :Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob,et tectis ejus miserebor,et dificabitur civitas in excelso suo,et templum juxta ordinem suum fundabitur :
et egredietur de eis laus,voxque ludentium.Et multiplicabo eos, et non minuentur :et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
Et erunt filii ejus sicut a principio,et ctus ejus coram me permanebit,et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.
Et erit dux ejus ex eo,et princeps de medio ejus producetur :et applicabo eum, et accedet ad me.Quis enim iste est qui applicet cor suumut appropinquet mihi ? ait Dominus :
Non avertet iram indignationis Dominus,donec faciat et compleat cogitationem cordis sui :in novissimo dierum intelligetis ea.]
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?