Clementine Vulgate
Księga Izajasza 22:25
Tytuł oryginalnyProphetia Isaiæ
Clamoris plena, urbs frequens,civitas exsultans ;interfecti tui, non interfecti gladio,nec mortui in bello.
Cuncti principes tui fugerunt simuldureque ligati sunt ;omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter ;procul fugerunt.
Propterea dixi : Recedite a me :amare flebo ;nolite incumbere ut consolemini mesuper vastitate fili populi mei ;
dies enim interfectionis,et conculcationis, et fletuum,Domino Deo exercituum,in valle Visionis,scrutans murum,et magnificus super montem.
Et scissuras civitatis David videbitis,quia multiplicat sunt ;et congregastis aquas piscin inferioris,
Et lacum fecistis inter duos murosad aquam piscin veteris ;et non suspexistis ad eum qui fecerat eam,et operatorem ejus de longe non vidistis.
Et vocabit Dominus Deus exercituumin die illaad fletum, et ad planctum,ad calvitium, et ad cingulum sacci ;
et ecce gaudium et ltitia,occidere vitulos et jugulare arietes,comedere carnes, et bibere vinum :comedamus et bibamus,cras enim moriemur.
Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum :Si dimittetur iniquitas hc vobis donec moriamini,dicit Dominus Deus exercituum.]
[Hc dicit Dominus Deus exercituum :Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo,ad Sobnam, prpositum templi, et dices ad eum :
Quid tu hic, aut quasi quis hic ?quia excidisti tibi hic sepulchrum,excidisti in excelso memoriale diligenter,in petra tabernaculum tibi.
Ecce Dominus asportari te faciet,sicut asportatur gallus gallinaceus ;et quasi amictum, sic sublevabit te.
Coronas cornonabit te tribulatione ;quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ;ibi morieris, et ibi erit currus glori tu,ignominia domus domini tui.
et induam illum tunica tua,et cingulo tuo confortabo eum,et potestatem tuam dabo in manu ejus ;et erit quasi pater habitantibus Jerusalemet domui Juda.
Et dabo clavem domus Davidsuper humerum ejus ;et aperiet, et non erit qui claudat ;et claudet, et non erit qui aperiat.
Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus ;vasorum diversa genera,omne vas parvulum,a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum.
In die illa, dicit Dominus exercituum,auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli,et frangetur, et cadet,et peribit quod pependerat in eo,quia Dominus locutus est.]
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?