Clementine Vulgate
Księga Izajasza 23:1
Tytuł oryginalnyProphetia Isaiæ
Onus Tyri. [Ululate, naves maris,quia vastata est domusunde venire consueverant :de terra Cethimrevelatum est eis.
Erubesce, Sidon ; ait enim mare,fortitudo maris, dicens :Non parturivi, et non peperi,et non enutrivi juvenes,nec ad incrementum perduxi virgines.
Numquid non vestra hc est, qu gloriabatura diebus pristinis in antiquitate sua ?Ducent eam pedes suilonge ad peregrinandum.
Quis cogitavit hocsuper Tyrum quondam coronatam,cujus negotiatores principes,institores ejus inclyti terr ?
Dominus exercituum cogitavit hoc,ut detraheret superbiam omnis glori,et ad ignominiam deduceret universos inclytos terr.
Manum suam extendit super mare ;conturbavit regna.Dominus mandavit adversus Chanaan,ut contereret fortes ejus ;
et dixit : Non adjicies ultra ut glorieris,calumniam sustinens virgo filia Sidonis :in Cethim consurgens transfreta :ibi quoque non erit requies tibi.
Ecce terra Chaldorum, talis populus non fuit :Assur fundavit eam ;in captivitatem traduxerunt robustos ejus,suffoderunt domos ejus,posuerunt eam in ruinam.
Et erit in die illa : in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta annis, sicut dies regis unius ; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis :
[Sume citharam, circui civitatem,meretrix oblivioni tradita :bene cane, frequenta canticum,ut memoria tui sit.
Et erit post septuaginta annos :visitabit Dominus Tyrum,et reducet eam ad mercedes suas,et rursum fornicabitur cum universis regnis terrsuper faciem terr ;
et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificat Domino :non condentur neque reponentur,quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus,ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.]
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?