Clementine Vulgate
Księga Hioba 33:7

Tytuł oryginalny
Liber Job33:1

[Audi igitur, Job, eloquia mea,et omnes sermones meos ausculta.
33:2

Ecce aperui os meum :loquatur lingua mea in faucibus meis.
33:3

Simplici corde meo sermones mei,et sententiam puram labia mea loquentur.
33:4

Spiritus Dei fecit me,et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
33:5

Si potes, responde mihi,et adversus faciem meam consiste.
33:6

Ecce, et me sicut et te fecit Deus,et de eodem luto ego quoque formatus sum.
33:7

Verumtamen miraculum meum non te terreat,et eloquentia mea non sit tibi gravis.
33:8

Dixisti ergo in auribus meis,et vocem verborum tuorum audivi :
33:9

Mundus sum ego, et absque delicto :immaculatus, et non est iniquitas in me.
33:10

Quia querelas in me reperit,ideo arbitratus est me inimicum sibi.
33:11

Posuit in nervo pedes meos ;custodivit omnes semitas meas.
33:12

Hoc est ergo in quo non es justificatus :respondebo tibi, quia major sit Deus homine.
33:13

Adversus eum contendis,quod non ad omnia verba responderit tibi ?
33:14

Semel loquitur Deus,et secundo idipsum non repetit.
33:15

Per somnium, in visione nocturna,quando irruit sopor super homines,et dormiunt in lectulo,
33:16

tunc aperit aures virorum,et erudiens eos instruit disciplina,
33:17

ut avertat hominem ab his qu facit,et liberet eum de superbia,
33:18

eruens animam ejus a corruptione,et vitam illius ut non transeat in gladium.
33:19

Increpat quoque per dolorem in lectulo,et omnia ossa ejus marcescere facit.
33:20

Abominabilis ei fit in vita sua panis,et anim illius cibus ante desiderabilis.
33:21

Tabescet caro ejus,et ossa, qu tecta fuerant, nudabuntur.
33:22

Appropinquavit corruptioni anima ejus,et vita illius mortiferis.
33:23

Si fuerit pro eo angelus loquens,unus de millibus, ut annuntiet hominis quitatem,
33:24

miserebitur ejus, et dicet :Libera eum, ut non descendat in corruptionem :inveni in quo ei propitier.
33:25

Consumpta est caro ejus a suppliciis :revertatur ad dies adolescenti su.
33:26

Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit :et videbit faciem ejus in jubilo,et reddet homini justitiam suam.
33:27

Respiciet homines, et dicet : Peccavi,et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.
33:28

Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum,sed vivens lucem videret.
33:29

Ecce hc omnia operatur Deustribus vicibus per singulos,
33:30

ut revocet animas eorum a corruptione,et illuminet luce viventium.
33:31

Attende, Job, et audi me :et tace, dum ego loquor.
33:32

Si autem habes quod loquaris, responde mihi :loquere, volo enim te apparere justum.
33:33

Quod si non habes, audi me :tace, et docebo te sapientiam.]