Clementine Vulgate
Księga: Dzieje Apostolskie 11:16
Tytuł oryginalnyActus Apostolorum
Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione,
Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de clo, et venit usque ad me.
In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terr, et bestias, et reptilia, et volatilia cli.
Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.
Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi : Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus,
Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.
Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum : ego quis eram, qui possem prohibere Deum ?
His auditis, tacuerunt : et glorificaverunt Deum, dicentes : Ergo et gentibus pnitentiam dedit Deus ad vitam.
Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione qu facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judis.
Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyreni, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Grcos, annuntiantes Dominum Jesum.
Pervenit autem sermo ad aures ecclesi qu erat Jerosolymis super istis : et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.
Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est : et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino :
Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut qureret Saulum : quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.
Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia : et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochi discipuli, christiani.
et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, qu facta est sub Claudio.
Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Juda fratribus :
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?