„Teć są imiona mężów, które posłał Mojżesz na przeszpiegowanie ziemi: i nazwał Mojżesz Ozeasza, syna Nunowego, Jozue.”

Biblia Gdańska (1881): 4 Mojżeszowa 13,17

Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Kronik 31:2

Tytuł oryginalny
Liber Secundus Paralipomenon
31:1
Cumque hc fuissent rite celebrata, egressus est omnis Isral qui inventus fuerat in urbibus Juda, et fregerunt simulacra, succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt, non solum de universo Juda et Benjamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent : reversique sunt omnes filii Isral in possessiones et civitates suas.
31:2
Ezechias autem constituit turmas sacerdotales et Leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio, tam sacerdotum videlicet quam Levitarum, ad holocausta et pacifica, ut ministrarent et confiterentur, canerentque in portis castrorum Domini.
31:3
Pars autem regis erat, ut de propria ejus substantia offerretur holocaustum, mane semper et vespere : sabbatis quoque, et calendis, et solemnitatibus ceteris, sicut scriptum est in lege Moysi.
31:4
Prcepit etiam populo habitantium Jerusalem ut darent partes sacerdotibus et Levitis, ut possent vacare legi Domini.
31:5
Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Isral frumenti, vini, et olei : mellis quoque, et omnium qu gignit humus, decimas obtulerunt.
31:6
Sed et filii Isral et Juda qui habitabant in urbibus Juda, obtulerunt decimas boum et ovium, decimasque sanctorum qu voverant Domino Deo suo : atque universa portantes, fecerunt acervos plurimos.
31:7
Mense tertio cperunt acervorum jacere fundamenta, et mense septimo compleverunt eos.
31:8
Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes ejus, viderunt acervos, et benedixerunt Domino ac populo Isral.
31:9
Interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas, cur ita jacerent acervi.
31:10
Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc, dicens : Ex quo cperunt offerri primiti in domo Domini, comedimus, et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo : reliquarum autem copia est ista, quam cernis.
31:11
Prcepit igitur Ezechias ut prpararent horrea in domo Domini. Quod cum fecissent,
31:12
intulerunt tam primitias quam decimas, et qucumque voverant, fideliter. Fuit autem prfectus eorum Chonenias Levita, et Semei frater ejus secundus,
31:13
post quem Jahiel, et Azarias, et Nahath, et Asal, et Jerimoth, Jozabad quoque, et Eliel, et Jesmachias, et Mahath, et Banaias, prpositi sub manibus Choneni et Semei fratris ejus, ex imperio Ezechi regis et Azari pontificis domus Dei, ad quos omnia pertinebant.
31:14
Core vero filius Jemna Levites, et janitor orientalis port, prpositus erat iis qu sponte offerebantur Domino, primitiisque et consecratis in Sancta sanctorum.
31:15
Et sub cura ejus Eden, et Benjamin, Jesue, et Semeias, Amarias quoque, et Sechenias in civitatibus sacerdotum, ut fideliter distribuerent fratribus suis partes, minoribus atque majoribus :
31:16
exceptis maribus ab annis tribus et supra, cunctis qui ingrediebantur templum Domini, et quidquid per singulos dies conducebat in ministerio, atque observationibus juxta divisiones suas,
31:17
sacerdotibus per familias, et Levitis a vigesimo anno et supra, per ordines et turmas suas,
31:18
universque multitudini tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, fideliter cibi de his qu sanctificata fuerant, prbebantur.
31:19
Sed et filiorum Aaron per agros, et suburbana urbium singularum, dispositi erant viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis.
31:20
Fecit ergo Ezechias universa qu diximus in omni Juda : operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo,
31:21
in universa cultura ministerii domus Domini, juxta legem et cremonias, volens requirere Deum suum in toto corde suo : fecitque, et prosperatus est.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł do niego Dawid: Nie bój się, gdyż chcę ci wyświadczyć łaskę ze względu na twego ojca, Jonatana. Chcę ci zwrócić całą posiadłość ziemską Saula, twego dziadka, ty sam zaś będziesz jadał u mojego stołu po wszystkie czasy.
II Sam 9:7

W Chrystusie

Lecz umysły ich otępiały. Albowiem aż do dnia dzisiejszego przy czytaniu starego przymierza ta sama zasłona pozostaje nie odsłonięta, gdyż w Chrystusie zostaje ona usunięta.
II Kor 3:14

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Tylko dwoje ludzi umarło w Biblii wieszając się, oboje byli samobójcami: Ahitofel II Sam 17:23 i Judasz Mat 27:5.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A gdy będziecie chcieli iść w prawo albo w lewo, twoje uszy usłyszą słowo odzywające się do ciebie z tyłu: To jest droga, którą macie chodzić!
Iz 30:21


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić