„A gdy przyszedł Mefiboset, syn Jonatana, syna Saulowego, do Dawida, upadł na oblicze swe, i pokłonił się. I rzekł Dawid: Mefibosecie! Który odpowiedział: Oto, sługa twój.”

Biblia Gdańska (1632): 2 Samuelowa 9,6

Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Samuela 4:6

Tytuł oryginalny
Liber Primus Regum
4:1
Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthiim in pugnam : et egressus est Isral obviam Philisthiim in prlium, et castrametatus est juxta lapidem Adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec,
4:2
et instruxerunt aciem contra Isral. Inito autem certamine, terga vertit Isral Philisthis : et csa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum.
4:3
Et reversus est populus ad castra : dixeruntque majores natu de Isral : Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim ? afferamus ad nos de Silo arcam fderis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum.
4:4
Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam fderis Domini exercituum sedentis super cherubim : erantque duo filii Heli cum arca fderis Dei, Ophni et Phinees.
4:5
Cumque venisset arca fderis Domini in castra, vociferatus est omnis Isral clamore grandi, et personuit terra.
4:6
Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque : Qunam est hc vox clamoris magni in castris Hebrorum ? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra.
4:7
Timueruntque Philisthiim, dicentes : Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes :
4:8
V nobis : non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius : v nobis. Quis nos salvabit de manu deorum sublimium istorum ? hi sunt dii, qui percusserunt gyptum omni plaga in deserto.
4:9
Confortamini, et estote viri, Philisthiim, ne serviatis Hebris, sicut et illi servierunt vobis : confortamini, et bellate.
4:10
Pugnaverunt ergo Philisthiim, et csus est Isral, et fugit unusquisque in tabernaculum suum : et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Isral triginta millia peditum.
4:11
Et arca Dei capta est : duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees.
4:12
Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput.
4:13
Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor ejus pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingressus est, nuntiavit urbi : et ululavit omnis civitas.
4:14
Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque : Quis est hic sonitus tumultus hujus ? At ille festinavit, et venit, et nuntiavit Heli.
4:15
Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat.
4:16
Et dixit ad Heli : Ego sum qui veni de prlio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait : Quid actum est, fili mi ?
4:17
Respondens autem ille qui nuntiabat : Fugit, inquit, Isral coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo : insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est.
4:18
Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandvus : et ipse judicavit Isral quadraginta annis.
4:19
Nurus autem ejus, uxor Phinees, prgnans erat, vicinaque partui : et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit : irruerant enim in eam dolores subiti.
4:20
In ipso autem momento mortis ejus, dixerunt ei qu stabant circa eam : Ne timeas, quia filium peperisti. Qu non respondit eis, neque animadvertit.
4:21
Et vocabit puerum Ichabod, dicens : Translata est gloria de Isral, quia capta est arca Dei, et pro socero suo et pro viro suo ;
4:22
et ait : Translata est gloria ab Isral, eo quod capta esset arca Dei.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł Pan do Jozuego: Nie bój się ich, bo jutro o tej porze sprawię, że wszyscy padną trupem przed Izraelem. Konie ich okulawisz, a wozy ich spalisz w ogniu.
Joz 11:6

W Chrystusie

Dlatego wszystko znoszę przez wzgląd na wybranych, aby i oni dostąpili zbawienia, które jest w Chrystusie Jezusie, wraz z chwałą wiekuistą.
II Tym 2:10

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Maria Magdalena została uwolniona od 7 złych duchów (Łuk 8:2).
Maria MagdalenaAlexander Ivanov - Chrystus ukazuje się Marii Magdalenie po zmartwychwstaniu

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Miłujcie Pana wszyscy wierni jego! Pan strzeże wiernych, A wyniosłemu odpłaca tak jak zasługuje.
Ps 31:24


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić