„Pieśń pielgrzymia. Wysławiajcie WIEKUISTEGO, wszyscy słudzy WIEKUISTEGO, co stajecie po nocach w Domu WIEKUISTEGO.”

Nowa Biblia Gdańska: Księga Psalmów 134,1

Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Samuela 2:17

Tytuł oryginalny
Liber Primus Regum
2:1
[Exultavit cor meum in Domino,et exaltatum est cornu meum in Deo meo ;dilatatum est os meum super inimicos meos :quia ltata sum in salutari tuo.
2:2
Non est sanctus, ut est Dominus,neque enim est alius extra te,et non est fortis sicut Deus noster.
2:3
Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes ;recedant vetera de ore vestro :quia Deus scientiarum Dominus est,et ipsi prparantur cogitationes.
2:4
Arcus fortium superatus est,et infirmi accincti sunt robore.
2:5
Repleti prius, pro panibus se locaverunt :et famelici saturati sunt,donec sterilis peperit plurimos :et qu multos habebat filios, infirmata est.
2:6
Dominus mortificat et vivificat ;deducit ad inferos et reducit.
2:7
Dominus pauperem facit et ditat,humiliat et sublevat.
2:8
Suscitat de pulvere egenum,et de stercore elevat pauperem :ut sedeat cum principibus,et solium glori teneat.Domini enim sunt cardines terr,et posuit super eos orbem.
2:9
Pedes sanctorum suorum servabit,et impii in tenebris conticescent :quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
2:10
Dominum formidabunt adversarii ejus :et super ipsos in clis tonabit.Dominus judicabit fines terr,et dabit imperium regi suo,et sublimabit cornu christi sui.]
2:11
Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam : puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis.
2:12
Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum,
2:13
neque officium sacerdotum ad populum : sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua,
2:14
et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam, sive in cacabum : et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi : sic faciebant universo Israli venientium in Silo.
2:15
Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti : Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti : non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam.
2:16
Dicebatque illi immolans : Incendatur primum juxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. Qui respondens aiebat ei : Nequaquam : nunc enim dabis, alioquin tollam vi.
2:17
Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino : quia retrahebant homines a sacrificio Domini.
2:18
Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo.
2:19
Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem.
2:20
Et benedixit Heli Elcan et uxori ejus : dixitque ei : Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro fnore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum.
2:21
Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias : et magnificatus est puer Samuel apud Dominum.
2:22
Heli autem erat senex valde, et audivit omnia qu faciebant filii sui universo Israli, et quomodo dormiebant cum mulieribus qu observabant ad ostium tabernaculi :
2:23
et dixit eis : Quare facitis res hujuscemodi quas ego audio, res pessimas, ab omni populo ?
2:24
Nolite, filii mei : non enim est bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
2:25
Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus : si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo ? Et non audierunt vocem patris sui : quia voluit Dominus occidere eos.
2:26
Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus.
2:27
Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum : Hc dicit Dominus : Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in gypto in domo Pharaonis ?
2:28
Et elegi eum ex omnibus tribubus Isral mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me : et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Isral.
2:29
Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea qu prcepi ut offerrentur in templo : et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Isral populi mei ?
2:30
Propterea ait Dominus Deus Isral : Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus : Absit hoc a me : sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum : qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
2:31
Ecce dies veniunt, et prcidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua.
2:32
Et videbis mulum tuum in templo, in universis prosperis Isral : et non erit senex in domo tua omnibus diebus.
2:33
Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo : sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua : et pars magna domus tu morietur cum ad virilem tatem venerit.
2:34
Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees : in die uno morientur ambo.
2:35
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciet : et dificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram christo meo cunctis diebus.
2:36
Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque : Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Tylko nie buntujcie się przeciwko Panu. Nie lękajcie się ludu tej ziemi, będą oni naszym pokarmem; odeszła od nich ich osłona, a Pan jest z nami. Nie bójcie się ich!
IV Mojż 14:9

W Chrystusie

A jeśli dziećmi, to i dziedzicami, dziedzicami Bożymi, a współdziedzicami Chrystusa, jeśli tylko razem z nim cierpimy, abyśmy także razem z nim uwielbieni byli.
Rzym 8:17

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Dawid miał zespół do wychwalania składający się z 4000 mężczyzn (I Kron 23:5).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Wysłuchał Pan błaganie moje, Przyjął Pan modlitwę moją.
Ps 6:10


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić