Clementine Vulgate
Księga: List do Hebrajczyków 6:4
Tytuł oryginalnyEpistola B. Pauli Apostoli ad Hebræos
Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pnitenti ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,
Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti,
et prolapsi sunt ; rursus renovari ad pnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.
Terra enim spe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo :
proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima : cujus consummatio in combustionem.
Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.
Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem :
ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hreditabunt promissiones.
Abrah namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum,
Homines enim per majorem sui jurant : et omnis controversi eorum finis, ad confirmationem, est juramentum.
In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum :
ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,
ubi prcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in ternum.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?