„Tułali się jako ślepi po ulicach, mażąć się krwią, której nie mogli, tylko się dotykać szatami swemi.”

Biblia Gdańska (1632): Treny Jeremijaszowe 4,14

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: List do Efezjan 6:16

Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Ephesios
1Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est. 2Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione : 3ut bene sit tibi, et sis longvus super terram. 4Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini. 5Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo : 6non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, 7cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus : 8scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. 9Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in clis : et personarum acceptio non est apud eum. 10De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. 11Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli : 12quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequiti, in clestibus. 13Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfeci stare. 14State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justiti, 15et calceati pedes in prparatione Evangelii pacis, 16in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere : 17et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), 18per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis : 19et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii : 20pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui. 21Ut autem et vos sciatis qu circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino : 22quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis qu circa nos sunt, et consoletur corda vestra. 23Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo. 24Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Przeznaczył nas dla siebie do synostwa przez Jezusa Chrystusa według upodobania woli swojej
Efez 1:5

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Apostoł Paweł pracował przy szyciu namiotów (Dz 18:1-3).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Pan nie zwleka z dotrzymaniem obietnicy, chociaż niektórzy uważają, że zwleka, lecz okazuje cierpliwość względem was, bo nie chce, aby ktokolwiek zginął, lecz chce, aby wszyscy przyszli do upamiętania.
II Piotr 3:9


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić