„Bo oto wyjdą ze spustoszenia, zabierze ich Micraim, a Mof ich pogrzebie. Pokrzywy zajmą skarbce ich srebra, a w ich namiotach porośnie łopian.”

Nowa Biblia Gdańska: Księga Ozeasza 9,6

Clementine Vulgate
Księga Wyjścia 25:8

Tytuł oryginalny
Liber Exodus
25:1
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
25:2
Loquere filiis Isral, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.
25:3
Hc sunt autem qu accipere debeatis : aurum, et argentum, et s,
25:4
hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
25:5
et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim :
25:6
oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris :
25:7
lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.
25:8
Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :
25:9
juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus.Sicque facietis illud :
25:10
arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.
25:11
Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :
25:12
et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arc angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.
25:13
Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.
25:14
Inducesque per circulos qui sunt in arc lateribus, ut portetur in eis :
25:15
qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.
25:16
Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.
25:17
Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.
25:18
Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.
25:19
Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.
25:20
Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,
25:21
in qua pones testimonium quod dabo tibi.
25:22
Inde prcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta qu mandabo per te filiis Isral.
25:23
Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.
25:24
Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,
25:25
et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam.
25:26
Quatuor quoque circulos aureos prparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mens per singulos pedes.
25:27
Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.
25:28
Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.
25:29
Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.
25:30
Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
25:31
Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphrulas, ac lilia ex ipso procedentia.
25:32
Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.
25:33
Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphrulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphrulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili :
25:34
in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphrulque per singulos, et lilia.
25:35
Sphrul sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.
25:36
Et sphrul igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.
25:37
Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.
25:38
Emunctoria quoque, et ubi qu emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.
25:39
Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.
25:40
Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

Ty więc, synu mój, wzmacniaj się w łasce, która jest w Chrystusie Jezusie...
II Tym 2:1

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Izrael oznacza "walczyć z Bogiem".

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Pamiętaj o Nim na wszystkich swoich drogach, a On prostować będzie twoje ścieżki!
Przyp 3:6


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić