„Utrzymują, że znają Boga, ale uczynkami swymi zapierają się go, bo to ludzie obrzydliwi i nieposłuszni, i do żadnego dobrego uczynku nieskłonni.”

Biblia Warszawska: List św. Pawła do Tytusa 1,16

Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 42:20

Tytuł oryginalny
Liber Genesis
1Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in gypto, dixit filiis suis : Quare negligitis ? 2audivi quod triticum venundetur in gypto : descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia. 3Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in gypto, 4Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus : Ne forte in itinere quidquam patiatur mali : 5ingressi sunt terram gypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan. 6Et Joseph erat princeps in terra gypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui, 7et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos : Unde venistis ? Qui responderunt : De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria. 8Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis. 9Recordatusque somniorum, qu aliquando viderat, ait ad eos : Exploratores estis : ut videatis infirmiora terr venistis. 10Qui dixerunt : Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos. 11Omnes filii unius viri sumus : pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali. 12Quibus ille respondit : Aliter est : immunita terr hujus considerare venistis. 13At illi : Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan : minimus cum patre nostro est, alius non est super. 14Hoc est, ait, quod locutus sum : exploratores estis. 15Jam nunc experimentum vestri capiam : per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus. 16Mittite ex vobis unum, et adducat eum : vos autem eritis in vinculis, donec probentur qu dixistis utrum vera an falsa sint : alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. 17Tradidit ergo illos custodi tribus diebus. 18Die autem tertio eductis de carcere, ait : Facite qu dixi, et vivetis : Deum enim timeo. 19Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere : vos autem abite, et ferte frumenta qu emistis, in domos vestras, 20et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat, 21et locuti sunt ad invicem : Merito hc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam anim illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus : idcirco venit super nos ista tribulatio. 22E quibus unus Ruben, ait : Numquid non dixi vobis : Nolite peccare in puerum : et non audistis me ? en sanguis ejus exquiritur. 23Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos. 24Avertitque se parumper, et flevit : et reversus locutus est ad eos. 25Tollensque Simeon, et ligans illis prsentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam : qui fecerunt ita. 26At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt. 27Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi, 28dixit fratribus suis : Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt : Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus ? 29Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia qu accidissent sibi, dicentes : 30Locutus est nobis dominus terr dure, et putavit nos exploratores esse provinci. 31Cui respondimus : Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias. 32Duodecim fratres uno patre geniti sumus : unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan. 33Qui ait nobis : Sic probabo quod pacifici sitis : fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite, 34fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores : et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis : ac deinceps qu vultis, emendi habeatis licentiam. 35His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus, 36dixit pater Jacob : Absque liberis me esse fecistis : Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis : in me hc omnia mala reciderunt. 37Cui respondit Ruben : Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi : trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam. 38At ille : Non descendet, inquit, filius meus vobiscum : frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit : si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł Pan do Jozuego: Nie bój się i Nie lękaj się! Weź z sobą cały zbrojny lud, powstań i wyrusz do Aj. Patrz, oto Ja wydam w twoje ręce króla Aj z jego ludem, miastem i ziemią.
Joz 8:1

W Chrystusie

Według tego jak zostaliście nauczeni. W nim ugruntowani, budowani i umacniani w wierze; w niej obfitując wśród dziękczynienia.
NBG Kol 2:7

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Bóg powiedział że kiedy zostanie zbudowany dom musi posiadać na dachu poręcze aby nikt z niego nie spadł i nie ściągnął na ten dom krwi (na dachu domu prowadzono bowiem wiele zajęć) (V Mojż 22:8).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Bliski jest Ten, który mi przyzna słuszność, więc kto ośmieli się spierać się ze mną? Stańmy razem do rozprawy! Kto chce się ze mną prawować, niech się zbliży do mnie!
Iz 50:8


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić