„Ale ty trwaj w tych rzeczach, których się nauczyłeś oraz zostałeś przekonany, wiedząc, od kogo się nauczyłeś.”

Nowa Biblia Gdańska: Drugi list do Tymoteusza 3,14

Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 43:1

Tytuł oryginalny
Liber Genesis
43:1
Interim fames omnem terram vehementer premebat.
43:2
Consumptisque cibis quos ex gypto detulerant, dixit Jacob ad filios suos : Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum.
43:3
Respondit Judas : Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione jurisjurandi, dicens : Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum.
43:4
Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria :
43:5
sin autem non vis, non ibimus : vir enim, ut spe diximus, denuntiavit nobis, dicens : Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo.
43:6
Dixit eis Isral : In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem.
43:7
At illi responderunt : Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem : si pater viveret : si haberemus fratrem : et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus : numquid scire poteramus quod dicturus esset : Adducite fratrem vestrum vobiscum ?
43:8
Judas quoque dixit patri suo : Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere : ne moriamur nos et parvuli nostri.
43:9
Ego suscipio puerum : de manu mea require illum : nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore.
43:10
Si non intercessisset dilatio, jam vice alter venissemus.
43:11
Igitur Isral pater eorum dixit ad eos : Si sic necesse est, facite quod vultis : sumite de optimis terr fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resin, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum.
43:12
Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum : et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit :
43:13
sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum.
43:14
Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem : et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin : ego autem quasi orbatus absque liberis ero.
43:15
Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Benjamin : descenderuntque in gyptum, et steterunt coram Joseph.
43:16
Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, prcepit dispensatori domus su, dicens : Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium : quoniam mecum sunt comesturi meridie.
43:17
Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum.
43:18
Ibique exterriti, dixerunt mutuo : Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus : ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros.
43:19
Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus,
43:20
locuti sunt : Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas :
43:21
quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum : quam nunc eodem pondere reportavimus.
43:22
Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus qu nobis necessaria sunt : non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris.
43:23
At ille respondit : Pax vobiscum, nolite timere : Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris : nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon.
43:24
Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum.
43:25
Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie : audierant enim quod ibi comesturi essent panem.
43:26
Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis : et adoraverunt proni in terram.
43:27
At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens : Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi ? adhuc vivit ?
43:28
Qui responderunt : Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum.
43:29
Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait : Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi ? Et rursum : Deus, inquit, misereatur tui, fili mi.
43:30
Festinavitque, quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrim : et introiens cubiculum flevit.
43:31
Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait : Ponite panes.
43:32
Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, gyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim gyptiis comedere cum Hebris, et profanum putant hujuscemodi convivium)
43:33
sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta tatem suam. Et mirabantur nimis,
43:34
sumptis partibus quas ab eo acceperant : majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Wiedząc to, że nasz stary człowiek został wespół z nim ukrzyżowany, aby grzeszne ciało zostało unicestwione, byśmy już nadal nie służyli grzechowi;
Rzym 6:6

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Psalm 72 (Ps 72:6) wspomina trawę która została skoszona.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Boska jego moc obdarowała nas wszystkim, co jest potrzebne do życia i pobożności, przez poznanie tego, który nas powołał przez własną chwałę i cnotę, Przez które darowane nam zostały drogie i największe obietnice, abyście przez nie stali się uczestnikami boskiej natury, uniknąwszy skażenia, jakie na tym świecie pociąga za sobą pożądliwość.
II Piotr 1:3-4


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić