„A przyodziany był szatą omoczoną we krwi, a imię jego zowią Słowo Boże.”

Biblia Gdańska (1881): Objawienie Jana 19,13

Clementine Vulgate
Księga Przysłów 24:15

Tytuł oryginalny
Liber Proverbiorum
24:1
[Ne muleris viros malos,nec desideres esse cum eis :
24:2
quia rapinas meditatur mens eorum,et fraudes labia eorum loquuntur.
24:3
Sapientia dificabitur domus,et prudentia roborabitur.
24:4
In doctrina replebuntur cellaria,universa substantia pretiosa et pulcherrima.
24:5
Vir sapiens fortis est,et vir doctus robustus et validus :
24:6
quia cum dispositione initur bellum,et erit salus ubi multa consilia sunt.
24:7
Excelsa stulto sapientia ;in porta non aperiet os suum.
24:8
Qui cogitat mala facere stultus vocabitur :
24:9
cogitatio stulti peccatum est,et abominatio hominum detractor.
24:10
Si desperaveris lassus in die angusti,imminuetur fortitudo tua.]
24:11
[Erue eos qui ducuntur ad mortem,et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.
24:12
Si dixeris : Vires non suppetunt ;qui inspector est cordis ipse intelligit :et servatorem anim tu nihil fallit,reddetque homini juxta opera sua.
24:13
Comede, fili mi, mel, quia bonum est,et favum dulcissimum gutturi tuo.
24:14
Sic et doctrina sapienti anim tu :quam cum inveneris, habebis in novissimis spem,et spes tua non peribit.
24:15
Ne insidieris, et quras impietatem in domo justi,neque vastes requiem ejus.
24:16
Septies enim cadet justus, et resurget :impii autem corruent in malum.
24:17
Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas,et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :
24:18
ne forte videat Dominus, et displiceat ei,et auferat ab eo iram suam.
24:19
Ne contendas cum pessimis,nec muleris impios :
24:20
quoniam non habent futurorum spem mali,et lucerna impiorum extinguetur.
24:21
Time Dominum, fili mi, et regem,et cum detractoribus non commiscearis :
24:22
quoniam repente consurget perditio eorum,et ruinam utriusque quis novit ?]
24:23
Hc quoque sapientibus. [Cognoscere personam in judicio non est bonum.
24:24
Qui dicunt impio : Justus es : maledicent eis populi,et detestabuntur eos tribus.
24:25
Qui arguunt eum laudabuntur,et super ipsos veniet benedictio.
24:26
Labia deosculabiturqui recta verba respondet.
24:27
Prpara foris opus tuum,et diligenter exerce agrum tuum,ut postea difices domum tuam.
24:28
Ne sis testis frustra contra proximum tuum,nec lactes quemquam labiis tuis.
24:29
Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ;reddam unicuique secundum opus suum.]
24:30
[Per agrum hominis pigri transivi,et per vineam viri stulti :
24:31
et ecce totum repleverant urtic,et operuerant superficiem ejus spin,et maceria lapidum destructa erat.
24:32
Quod cum vidissem, posui in corde meo,et exemplo didici disciplinam.
24:33
Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ;pauxillum manus conseres ut quiescas :
24:34
et veniet tibi quasi cursor egestas,et mendicitas quasi vir armatus.]

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

Kto mówi, że w nim mieszka, powinien sam tak postępować, jak On postępował.
I Jan 2:6

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Imię "Jezus" oznacza "Pan jest zbawieniem" a słowo "Chrystus" oznacza "Namaszczony".

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Pan nie dopuści, aby sprawiedliwy głód cierpiał, lecz udaremnia żądzę bezbożnych.
Przyp 10:3


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić