Clementine Vulgate
Księga Przysłów 19:6

Tytuł oryginalny
Liber Proverbiorum19:1

[Melior est pauper qui ambulat in simplicitate suaquam dives torquens labia sua, et insipiens.
19:2

Ubi non est scientia anim, non est bonum,et qui festinus est pedibus offendet.
19:3

Stultitia hominis supplantat gressus ejus,et contra Deum fervet animo suo.
19:4

Diviti addunt amicos plurimos ;a paupere autem et hi quos habuit separantur.
19:5

Testis falsus non erit impunitus,et qui mendacia loquitur non effugiet.
19:6

Multi colunt personam potentis,et amici sunt dona tribuentis.
19:7

Fratres hominis pauperis oderunt eum ;insuper et amici procul recesserunt ab eo.][Qui tantum verba sectatur nihil habebit ;
19:8

qui autem possessor est mentis diligit animam suam,et custos prudenti inveniet bona.
19:9

Falsus testis non erit impunitus,et qui loquitur mendacia peribit.
19:10

Non decent stultum delici,nec servum dominari principibus.
19:11

Doctrina viri per patientiam noscitur,et gloria ejus est iniqua prtergredi.
19:12

Sicut fremitus leonis, ita et regis ira,et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
19:13

Dolor patris filius stultus,et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.
19:14

Domus et diviti dantur a parentibus ;a Domino autem proprie uxor prudens.
19:15

Pigredo immittit soporem,et anima dissoluta esuriet.
19:16

Qui custodit mandatum custodit animam suam ;qui autem negligit viam suam mortificabitur.
19:17

Fneratur Domino qui miseretur pauperis,et vicissitudinem suam reddet ei.
19:18

Erudi filium tuum ; ne desperes :ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.
19:19

Qui impatiens est sustinebit damnum,et cum rapuerit, aliud apponet.
19:20

Audi consilium, et suscipe disciplinam,ut sis sapiens in novissimis tuis.
19:21

Mult cogitationes in corde viri ;voluntas autem Domini permanebit.
19:22

Homo indigens misericors est,et melior est pauper quam vir mendax.
19:23

Timor Domini ad vitam,et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.]
19:24

[Abscondit piger manum suam sub ascella,nec ad os suum applicat eam.
19:25

Pestilente flagellato stultus sapientior erit ;si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
19:26

Qui affligit patrem, et fugat matrem,ignominiosus est et infelix.
19:27

Non cesses, fili, audire doctrinam,nec ignores sermones scienti.
19:28

Testis iniquus deridet judicium,et os impiorum devorat iniquitatem.
19:29

Parata sunt derisoribus judicia,et mallei percutientes stultorum corporibus.]