„I pogrzebli go na granicy dziedzictwa jego w Tamnat Hares na górze Efraim, od północy góry Gaas.”

Biblia Brzeska: Księga Sędziów 2,9

Clementine Vulgate
Księga Liczb 6:24

Tytuł oryginalny
Liber Numeri
6:1
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
6:2
Loquere ad filios Isral, et dices ad eos : Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare :
6:3
a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent : uvas recentes siccasque non comedent
6:4
cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur : quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent.
6:5
Omni tempore separationis su novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente csarie capitis ejus.
6:6
Omni tempore consecrationis su, super mortuum non ingredietur,
6:7
nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est.
6:8
Omnibus diebus separationis su sanctus erit Domino.
6:9
Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus : quod radet illico in eadem die purgationis su, et rursum septima.
6:10
In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columb sacerdoti in introitu fderis testimonii.
6:11
Faciet sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo : sanctificabitque caput ejus in die illo :
6:12
et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato : ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus.
6:13
Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi fderis,
6:14
et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam,
6:15
canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum :
6:16
qu offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum.
6:17
Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta qu ex more debentur.
6:18
Tunc radetur nazarus ante ostium tabernaculi fderis csarie consecrationis su : tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum :
6:19
et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazari, postquam rasum fuerit caput ejus.
6:20
Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini : et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post hc, potest bibere nazarus vinum.
6:21
Ista est lex nazari, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis su, exceptis his, qu invenerit manus ejus : juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis su.
6:22
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
6:23
Loquere Aaron et filiis ejus : Sic benedicetis filiis Isral, et dicetis eis :
6:24
Benedicat tibi Dominus, et custodiat te.
6:25
Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui.
6:26
Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.
6:27
Invocabuntque nomen meum super filios Isral, et ego benedicam eis.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Wtedy odezwał się anioł Pański do Eliasza: Zejdź z nim, Nie bój się go. Podniósł się więc i zszedł z nim do króla,
II Król 1:15

W Chrystusie

Wiedząc, bracia umiłowani przez Boga, że zostaliście wybrani
I Tes 1:4

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Imię "Debora" użyte jest w Biblii tylko 2 razy. Dobrze znana jest Debora która jako jedyna kobieta była sędzią nad Izraelem (Judg 4 & 5). Niańka Rebeki żony Jakuba miała także na imię "Debora" (I Mojż 35:8).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Lecz jak wysoko jest niebo nad ziemią, Tak wielka jest dobroć jego dla tych, którzy się go boją. Jak daleko jest wschód od zachodu, Tak oddalił od nas występki nasze. Jak się lituje ojciec nad dziećmi, Tak się lituje Pan nad tymi, którzy się go boją,
Ps 103:11-13


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić