„Potem przystąpili faryzeusze i saduceusze, i go prosili, kusząc, aby im ukazał znak z Nieba.”

Nowa Biblia Gdańska: Dobra Nowina spisana przez Mateusza 16,1

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Jozuego 13:15

Tytuł oryginalny
Liber Josue
13:1
Josue senex provectque tatis erat, et dixit Dominus ad eum : Senuisti, et longvus es, terraque latissima derelicta est, qu necdum sorte divisa est :
13:2
omnis videlicet Galila, Philisthiim, et universa Gessuri.
13:3
A fluvio turbido, qui irrigat gyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem : terra Chanaan, qu in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazos, et Azotios, Ascalonitas, Gethos, et Accaronitas.
13:4
Ad meridiem vero sunt Hevi, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amorrhi,
13:5
ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath ;
13:6
omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Isral. Veniat ergo in partem hreditatis Isral, sicut prcepi tibi.
13:7
Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidi tribui Manasse,
13:8
cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Jordanis, ad orientalem plagam.
13:9
Ab Aror, qu sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon,
13:10
et cunctas civitates Sehon regis Amorrhi, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon,
13:11
et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha,
13:12
omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim : percussitque eos Moyses, atque delevit.
13:13
Nolueruntque disperdere filii Isral Gessuri et Machati : et habitaverunt in medio Isral usque in prsentem diem.
13:14
Tribui autem Levi non dedit possessionem : sed sacrificia et victim Domini Dei Isral, ipsa est ejus hreditas, sicut locutus est illi.
13:15
Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas.
13:16
Fuitque terminus eorum ab Aror, qu sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media : universam planitiem, qu ducit Medaba,
13:17
et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus : Dibon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon,
13:18
et Jassa, et Cedimoth, et Mephaath,
13:19
et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis.
13:20
Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth,
13:21
et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhi, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian : Hevum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terr.
13:22
Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Isral gladio cum ceteris interfectis.
13:23
Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Hc est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.
13:24
Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus hc divisio est.
13:25
Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terr filiorum Ammon, usque ad Aror, qu est contra Rabba,
13:26
et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim : et a Manaim usque ad terminos Dabir.
13:27
In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon : hujus quoque finis, Jordanis est, usque ad extremam partem maris Cenereth trans Jordanem ad orientalem plagam.
13:28
Hc est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et vill earum.
13:29
Dedit et dimidi tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas, possessionem,
13:30
cujus hoc principium est : a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida :
13:31
et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan : filiis Machir, filii Manasse, dimidi parti filiorum Machir juxta cognationes suas.
13:32
Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam.
13:33
Tribui autem Levi non dedit possessionem : quoniam Dominus Deus Isral ipse est possessio ejus, ut locutus est illi.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł Pan do Mojżesza: Nie bój się go, gdyż wydam go w twoje ręce wraz z całym jego ludem oraz jego ziemią. Uczynisz z nim tak, jak uczyniłeś z Sychonem, królem amorejskim, który mieszkał w Cheszbonie.
IV Mojż 21:34

W Chrystusie

Tym zaś, który nas utwierdza wraz z wami w Chrystusie, który nas namaścił, jest Bóg,
II Kor 1:21

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Istniało 6 "miast ucieczki" gdzie część ziemi przeznaczona była dla Lewitów (IV Mojż 35:6).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Albowiem aniołom swoim polecił, Aby cię strzegli na wszystkich drogach twoich.
Ps 91:11


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić