„Wysłał swego syna Jorama do króla Dawida, aby go pozdrowił w pokoju i aby powinszował mu tego, że walczył z Hadadezerem i pokonał go. Hadadezer bowiem prowadził wojnę z Toi. I Joram przyniósł ze sobą przedmioty ze srebra, ze złota i z brązu.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: II Księga Samuela 8,10

Clementine Vulgate
Księga Jeremiasza 46:14

Tytuł oryginalny
Prophetia Jeremiæ
46:1
Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes.
46:2
Ad gyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis gypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josi regis Juda.
46:3
[Prparate scutum et clypeum,et procedite ad bellum.
46:4
Jungite equos,et ascendite, equites :state in galeis,polite lanceas,induite vos loricis.
46:5
Quid igitur ? vidi ipsos pavidos,et terga vertentes,forte eorum csos :fugerunt conciti, nec respexerunt :terror undique, ait Dominus.
46:6
Non fugiat velox,nec salvari se putet fortis :ad aquilonem juxta flumen Euphratenvicti sunt, et ruerunt.
46:7
Quis est iste, qui quasi flumen ascendit,et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus ?
46:8
gyptus fluminis instar ascendit,et velut flumina movebuntur fluctus ejus,et dicet : Ascendens operiam terram :perdam civitatem, et habitatores ejus.
46:9
Ascendite equos,et exsultate in curribus,et procedant fortes,thiopia et Libyes tenentes scutum,et Lydii arripientes et jacientes sagittas.
46:10
Dies autem ille Domini Dei exercituum,dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis :devorabit gladius, et saturabitur,et inebriabitur sanguine eorum :victima enim Domini Dei exercituum,in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.
46:11
Ascende in Galaad, et tolle resinam,virgo filia gypti :frustra multiplicas medicamina,sanitas non erit tibi.
46:12
Audierunt gentes ignominiam tuamet ululatus tuus replevit terram,quia fortis impegit in fortem,et ambo pariter conciderunt.]
46:13
Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram gypti :
46:14
[Annuntiate gypto, et auditum facite in Magdalo,et resonet in Memphis, et in Taphnis : dicite :Sta, et prpara te,quia devorabit gladius ea qu per circuitum tuum sunt.
46:15
Quare computruit fortis tuus ?non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.
46:16
Multiplicavit ruentes,ceciditque vir ad proximum suum, et dicent :Surge, et revertamur ad populum nostrum,et ad terram nativitatis nostr,a facie gladii columb.
46:17
Vocate nomen Pharaonis regis gypti :tumultum adduxit tempus.
46:18
Vivo ego, inquit rex (Dominus exercituum nomen ejus),quoniam sicut Thabor in montibus,et sicut Carmelus in mari, veniet.
46:19
Vasa transmigrationis fac tibi,habitatrix filia gypti :quia Memphis in solitudinem erit,et deseretur, et inhabitabilis erit.
46:20
Vitula elegans atque formosa gyptus,stimulator ab aquilone veniet ei.
46:21
Mercenarii quoque ejus,qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati,versi sunt, et fugerunt simul,nec stare potuerunt,quia dies interfectionis eorum venit super eos,tempus visitationis eorum.
46:22
Vox ejus quasi ris sonabit :quoniam cum exercitu properabunt,et cum securibus venient eiquasi cdentes ligna.
46:23
Succiderunt saltum ejus, ait Dominus,qui supputari non potest :multiplicati sunt super locustas,et non est eis numerus.
46:24
Confusa est filia gypti,et tradita in manu populo aquilonis.
46:25
Dixit Dominus exercituum, Deus Isral :Ecce ego visitabo super tumultum Alexandri,et super Pharaonem, et super gyptum,et super deos ejus, et super reges ejus,et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo :
46:26
et dabo eos in manu qurentium animam eorum,et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis,et in manu servorum ejus :et post hc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.
46:27
Et tu ne timeas, serve meus Jacob :et ne paveas, Isral :quia ecce ego salvum te faciam de longinquo,et semen tuum de terra captivitatis tu :et revertetur Jacob, et requiescet,et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.
46:28
Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus,quia tecum ego sum :quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam :sed castigabo te in judicio,nec quasi innocenti parcam tibi.]

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy ciężko rodziła, rzekła do niej położna: Nie bój się, bo i tym razem masz syna.
I Mojż 35:17

W Chrystusie

Gdyż sam Pan na dany rozkaz, na głos archanioła i trąby Bożej zstąpi z nieba; wtedy najpierw powstaną ci, którzy umarli w Chrystusie...
I Tes 4:16

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Najdłuższe zdanie w Biblii (KJV) jakie możesz znaleźć to genealogia Jezusa (Łuk 3:23-38), zawiera aż 467 słów!

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Kto ma uszy, niechaj słucha, co Duch mówi do zborów. Zwycięzcy dam spożywać z drzewa żywota, które jest w raju Bożym.
Obj 2:7


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić