„Zburzę miasta twej ziemi i rozwalę wszystkie twoje warownie.”

Nowa Biblia Gdańska: Księga Micheasza 5,10

Clementine Vulgate
Księga Hioba 6:7

Tytuł oryginalny
Liber Job
6:1
Respondens autem Job, dixit :
6:2
[Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui,et calamitas quam patior, in statera !
6:3
Quasi arena maris hc gravior appareret ;unde et verba mea dolore sunt plena :
6:4
quia sagitt Domini in me sunt,quarum indignatio ebibit spiritum meum ;et terrores Domini militant contra me.
6:5
Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ?aut mugiet bos cum ante prsepe plenum steterit ?
6:6
aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ?aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ?
6:7
Qu prius nolebat tangere anima mea,nunc, pr angustia, cibi mei sunt.
6:8
Quis det ut veniat petitio mea,et quod expecto tribuat mihi Deus ?
6:9
et qui cpit, ipse me conterat ;solvat manum suam, et succidat me ?
6:10
Et hc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat,nec contradicam sermonibus Sancti.
6:11
Qu est enim fortitudo mea, ut sustineam ?aut quis finis meus, ut patienter agam ?
6:12
Nec fortitudo lapidum fortitudo mea,nec caro mea nea est.
6:13
Ecce non est auxilium mihi in me,et necessarii quoque mei recesserunt a me.
6:14
Qui tollit ab amico suo misericordiam,timorem Domini derelinquit.
6:15
Fratres mei prterierunt me,sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
6:16
Qui timent pruinam,irruet super eos nix.
6:17
Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ;et ut incaluerit, solventur de loco suo.
6:18
Involut sunt semit gressuum eorum ;ambulabunt in vacuum, et peribunt.
6:19
Considerate semitas Thema, itinera Saba,et expectate paulisper.
6:20
Confusi sunt, quia speravi :venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
6:21
Nunc venistis ;et modo videntes plagam meam, timetis.
6:22
Numquid dixi : Afferte mihi,et de substantia vestra donate mihi ?
6:23
vel : Liberate me de manu hostis,et de manu robustorum eruite me ?
6:24
Docete me, et ego tacebo :et si quid forte ignoravi, instruite me.
6:25
Quare detraxistis sermonibus veritatis,cum e vobis nullus sit qui possit arguere me ?
6:26
Ad increpandum tantum eloquia concinnatis,et in ventum verba profertis.
6:27
Super pupillum irruitis,et subvertere nitimini amicum vestrum.
6:28
Verumtamen quod cpistis explete :prbete aurem, et videte an mentiar.
6:29
Respondete, obsecro, absque contentione ;et loquentes id quod justum est, judicate.
6:30
Et non invenietis in lingua mea iniquitatem,nec in faucibus meis stultitia personabit.]

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

A jednak nowe przykazanie podaję wam, to, które jest prawdziwe w nim i w was, gdyż ciemność ustępuje, a światłość prawdziwa już świeci.
I Jan 2:8

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Elizeusz zmarł z powodu choroby (II Król 13:14, II Król 13:20).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Pan jest opoką moją i twierdzą moją, i wybawicielem moim, Bóg skałą moją, jemu ufam, Tarczą moją, rogiem zbawienia mojego, schronieniem moim i ucieczką moją, Wybawicielem moim, który mnie od przemocy wybawia.
II Sam 22:2-3


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić