Clementine VulgateKsięga Hioba 40:14 ...
Tytuł oryginalny
Liber Job 40:1
Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :
40:2
[Accinge sicut vir lumbos tuos :interrogabo te, et indica mihi.
40:3
Numquid irritum facies judicium meum,et condemnabis me, ut tu justificeris ?
40:4
Et si habes brachium sicut Deus ?et si voce simili tonas ?
40:5
Circumda tibi decorem, et in sublime erigere,et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
40:6
Disperge superbos in furore tuo,et respiciens omnem arrogantem humilia.
40:7
Respice cunctos superbos, et confunde eos,et contere impios in loco suo.
40:8
Absconde eos in pulvere simul,et facies eorum demerge in foveam.
40:9
Et ego confiteborquod salvare te possit dextera tua.
40:10
Ecce behemoth quem feci tecum,fnum quasi bos comedet.
40:11
Fortitudo ejus in lumbis ejus,et virtus illius in umbilico ventris ejus.
40:12
Stringit caudam suam quasi cedrum ;nervi testiculorum ejus perplexi sunt.
40:13
Ossa ejus velut fistul ris ;cartilago illius quasi lamin ferre.
40:14
Ipse est principium viarum Dei :qui fecit eum applicabit gladium ejus.
40:15
Huic montes herbas ferunt :omnes besti agri ludent ibi.
40:16
Sub umbra dormit in secreto calami,et in locis humentibus.
40:17
Protegunt umbr umbram ejus :circumdabunt eum salices torrentis.
40:18
Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur,et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.
40:19
In oculis ejus quasi hamo capiet eum,et in sudibus perforabit nares ejus.
40:20
An extrahere poteris leviathan hamo,et fune ligabis linguam ejus ?
40:21
Numquid pones circulum in naribus ejus,aut armilla perforabis maxillam ejus ?
40:22
Numquid multiplicabit ad te preces,aut loquetur tibi mollia ?
40:23
Numquid feriet tecum pactum,et accipies eum servum sempiternum ?
40:24
Numquid illudes ei quasi avi,aut ligabis eum ancillis tuis ?
40:25
Concident eum amici ?divident illum negotiatores ?
40:26
Numquid implebis sagenas pelle ejus,et gurgustium piscium capite illius ?
40:27
Pone super eum manum tuam :memento belli, nec ultra addas loqui.
40:28
Ecce spes ejus frustrabitur eum,et videntibus cunctis prcipitabitur.]