Clementine Vulgate
Księga Ezechiela 6:12
Tytuł oryginalnyProphetia Ezechielis
et dices : [Montes Isral,audite verbum Domini Dei.Hc dicit Dominus Deusmontibus et collibus,rupibus et vallibus :Ecce ego inducam super vos gladium,et disperdam excelsa vestra,
et demoliar aras vestras,et confringentur simulacra vestra,et dejiciam interfectos vestrosante idola vestra :
et dabo cadavera filiorum Isralante faciem simulacrorum vestrorum,et dispergam ossa vestracircum aras vestras :
in omnibus habitationibus vestrisurbes desert erunt,et excelsa demolientur et dissipabuntur :et interibunt ar vestr, et confringentur,et cessabunt idola vestra,et conterentur delubra vestra,et delebuntur opera vestra :
et recordabuntur mei liberati vestri in gentibusad quas captivi ducti sunt :quia contrivi cor eorumfornicans et recedens a me,et oculos eorum fornicantes post idola sua :et displicebunt sibimet super malisqu fecerunt in universis abominationibus suis.
Hc dicit Dominus Deus :Percute manum tuamet allide pedem tuum,et dic : Heu ! ad omnes abominationes malorum domus Isral :quia gladio, fame et peste ruituri sunt.
Qui longe est, peste morietur :qui autem prope, gladio corruet :et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur :et complebo indignationem meam in eis.
Et scietis quia ego Dominus,cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum,in circuitu ararum vestrarum,in omni colle excelso,et in cunctis summitatibus montium,et subtus omne lignum nemorosum,et subtus universam quercum frondosam,locum ubi accenderunt thura redolentia universis idolis suis.
Et extendam manum meam super eos :et faciam terram desolatam et destitutam,a deserto Deblatha, in omnibus habitationibus eorum :et scient quia ego Dominus.]
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?