Clementine Vulgate
Księga Ezechiela 37:4
Tytuł oryginalnyProphetia Ezechielis
Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus.
Et circumduxit me per ea in gyro : erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer.
Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis : et scietis quia ego Dominus.
Et prophetavi sicut prceperat mihi : factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio : et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam.
Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper : et spiritum non habebant.
Et dixit ad me : Vaticinare ad spiritum : vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum : Hc dicit Dominus Deus : A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.
Et prophetavi sicut prceperat mihi : et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt : steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.
Et dixit ad me : Fili hominis, ossa hc universa, domus Isral est. Ipsi dicunt : Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.
Propterea vaticinare, et dices ad eos : Hc dicit Dominus Deus : Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Isral.
Et scietis quia ego Dominus, cum aparuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus,
et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis : et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.
Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud : Jud, et filiorum Isral sociorum ejus : et tolle lignum alterum, et scribe super illud : Joseph, ligno Ephraim, et cunct domui Isral sociorumque ejus.
Cum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes : Nonne indicas nobis quid in his tibi velis ?
loqueris ad eos : Hc dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Isral, qu sunt ei adjunct, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum : et erunt unum in manu ejus.
Et dices ad eos : Hc dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam filios Isral de medio nationum ad quas abierunt : et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam.
Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Isral, et rex unus erit omnibus imperans : et non erunt ultra du gentes, nec dividentur amplius in duo regna,
neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis : et salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt, et emundabo eos : et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus.
Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea :
et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri : et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum : et David servus meus princeps eorum in perpetuum.
Et percutiam illis fdus pacis : pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum.
Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Isral, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?