„I przyszedł, i wziął zwój z prawej ręki siedzącego na tronie.”

Biblia Przekład Toruński: Objawienie Jana 5,7

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Samuela 15:1

Tytuł oryginalny
Liber Secundus Regum
15:1
Igitur post hc fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros qui prcederent eum.
15:2
Et mane consurgens Absalom, stabat juxta introitum port, et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat : De qua civitate es tu ? Qui respondens aiebat : Ex una tribu Isral ego sum servus tuus.
15:3
Respondebatque ei Absalom : Videntur mihi sermones tui boni et justi, sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom :
15:4
Quis me constituat judicem super terram, ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et juste judicem ?
15:5
Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens osculabatur eum.
15:6
Faciebatque hoc omni Isral venienti ad judicium ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Isral.
15:7
Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David : Vadam, et reddam vota mea qu vovi Domino in Hebron.
15:8
Vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syri, dicens : Si reduxerit me Dominus in Jerusalem, sacrificabo Domino.
15:9
Dixitque ei rex David : Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron.
15:10
Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Isral, dicens : Statim ut audieritis clangorem buccin, dicite : Regnavit Absalom in Hebron.
15:11
Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Jerusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes.
15:12
Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est conjuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom.
15:13
Venit igitur nuntius ad David, dicens : Toto corde universus Isral sequitur Absalom.
15:14
Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerusalem : Surgite, fugiamus : neque enim erit nobis effugium a facie Absalom : festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii.
15:15
Dixeruntque servi regis ad eum : Omnia qucumque prceperit dominus noster rex, libenter exequemur servi tui.
15:16
Egressus est ergo rex et universa domus ejus pedibus suis : et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum.
15:17
Egressusque rex et omnis Isral pedibus suis, stetit procul a domo :
15:18
et universi servi ejus ambulabant juxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Gethi, pugnatores validi, sexcenti viri qui secuti eum fuerant de Geth pedites, prcedebant regem.
15:19
Dixit autem rex ad Ethai Gethum : Cur venis nobiscum ? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo.
15:20
Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi ? ego autem vadam quo iturus sum : revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem.
15:21
Et respondit Ethai regi dicens : Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quoniam in quocumque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus.
15:22
Et ait David Ethai : Veni, et transi. Et transivit Ethai Gethus, et omnes viri qui cum eo erant, et reliqua multitudo.
15:23
Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat : rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam qu respicit ad desertum.
15:24
Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levit cum eo, portantes arcam fderis Dei : et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate.
15:25
Et dixit rex ad Sadoc : Reporta arcam Dei in urbem : si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum.
15:26
Si autem dixerit mihi : Non places : prsto sum : faciat quod bonum est coram se.
15:27
Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem : O videns, revertere in civitatem in pace : et Achimaas filius tuus, et Jonathas filius Abiathar, duo filii vestri, sint vobiscum.
15:28
Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi.
15:29
Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem, et manserunt ibi.
15:30
Porro David ascendebat clivum Olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite : sed et omnis populus qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans.
15:31
Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom : dixitque David : Infatua, quso, Domine, consilium Achitophel.
15:32
Cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite.
15:33
Et dixit ei David : Si veneris mecum, eris mihi oneri :
15:34
si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom : Servus tuus sum, rex : sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus : dissipabis consilium Achitophel.
15:35
Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes : et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus.
15:36
Sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas filius Sadoc, et Jonathas filius Abiathar : et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis.
15:37
Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Jerusalem.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

W nim mamy odkupienie przez krew jego, odpuszczenie grzechów, według bogactwa łaski jego,
Efez 1:7

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Tylko Apostoł Andrzej nazywał Jezusa "Mesjaszem" (Jan 1:40-41). Daniel (Dan 9:25-26) i "kobieta przy studni" (Jan 4:25) są jedynymi innymi ludźmi w Biblii którzy używali słowa "Mesjasz".

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Potężna będzie władza i pokój bez końca na tronie Dawida i w jego królestwie, gdyż utrwali ją i oprze na prawie i sprawiedliwości, odtąd aż na wieki. Dokona tego żarliwość Pana Zastępów.
Iz 9:6


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić