„A przez was przejść do Macedonii i znowu do was przyjść z Macedonii, oraz przez was zostać odprowadzony do Judei.”

Nowa Biblia Gdańska: Drugi list do Koryntian 1,16

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Samuela 16:1

Tytuł oryginalny
Liber Secundus Regum
1Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus, et centum alligaturis uv pass, et centum massis palatharum, et utre vini. 2Et dixit rex Sib : Quid sibi volunt hc ? Responditque Siba : Asini, domesticis regis ut sedeant : panes et palath ad vescendum pueris tuis : vinum autem ut bibat siquis defecerit in deserto. 3Et ait rex : Ubi est filius domini tui ? Responditque Siba regi : Remansit in Jerusalem, dicens : Hodie restituet mihi domus Isral regnum patris mei. 4Et ait rex Sib : Tua sint omnia qu fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba : Oro ut inveniam gratiam coram te, domine mi rex. 5Venit ergo rex David usque Bahurim : et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera : procedebatque egrediens, et maledicebat, 6mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David : omnis autem populus, et universi bellatores, a dextro et a sinistro latere regis incedebant. 7Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi : Egredere, egredere, vir sanguinum, et vir Belial. 8Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul : quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui : et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es. 9Dixit autem Abisai filius Sarvi regi : Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi ? vadam, et amputabo caput ejus. 10Et ait rex : Quid mihi et vobis est, filii Sarvi ? dimittite eum, ut maledicat : Dominus enim prcepit ei ut malediceret David : et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit ? 11Et ait rex Abisai, et universis servis suis : Ecce filius meus qui egressus est de utero meo, qurit animam meam : quanto magis nunc filius Jemini ? Dimittite eum ut maledicat juxta prceptum Domini : 12si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna. 13Ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo. Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur, maledicens, et mittens lapides adversum eum, terramque spargens. 14Venit itaque rex, et universus populus cum eo lassus, et refocillati sunt ibi. 15Absalom autem et omnis populus ejus ingressi sunt Jerusalem, sed et Achitophel cum eo. 16Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum : Salve rex, salve rex. 17Ad quem Absalom : Hc est, inquit, gratia tua ad amicum tuum ? quare non ivisti cum amico tuo ? 18Responditque Chusai ad Absalom : Nequaquam : quia illius ero, quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Isral : et cum eo manebo. 19Sed ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum ? nonne filio regis ? Sicut parui patri tuo, ita parebo et tibi. 20Dixit autem Absalom ad Achitophel : Inite consilium quid agere debeamus. 21Et ait Achitophel ad Absalom : Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum : ut cum audierit omnis Isral quod fdaveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum. 22Tetenderunt ergo Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Isral. 23Consilium autem Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum : sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Niech ci błogosławi Pan i niechaj cię strzeże. Niech rozjaśni Pan oblicze swoje nad tobą i niech ci miłościw będzie. Niech obróci Pan twarz swoją ku tobie i niech ci da pokój.
IV Mojż 6:24-26

W Chrystusie

Wy jesteście solą ziemi; jeśli tedy sól zwietrzeje, czymże ją nasolą? Na nic więcej już się nie przyda, tylko aby była precz wyrzucona i przez ludzi podeptana.
Mat 5:13

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Gamaliel był nauczycielem Pawła (Dz 22,3). Był on także bardzo ważnym członkiem Sanhedrynu (Dz 5,34).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Bo tylko chwilę trwa gniew jego, Ale życzliwość jego całe życie. Wieczorem bywa płacz, Ale rankiem wesele.
Ps 30:6


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić