„Wszak Bóg mówi i raz i drugi, a człowiek tego nie uważa.”

Biblia Gdańska (1881): Ijobowa 33,14

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Samuela 14:22

Tytuł oryginalny
Liber Secundus Regum
14:1
Intelligens autem Joab filius Sarvi quod cor regis versum esset ad Absalom,
14:2
misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem : dixitque ad eam : Lugere te simula, et induere veste lugubri, et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier jam plurimo tempore lugens mortuum :
14:3
et ingredieris ad regem, et loqueris ad eum sermones hujuscemodi. Posuit autem Joab verba in ore ejus.
14:4
Itaque cum ingressa fuisset mulier Thecuitis ad regem, cecidit coram eo super terram, et adoravit, et dixit : Serva me, rex.
14:5
Et ait ad eam rex : Quid caus habes ? Qu respondit : Heu, mulier vidua ego sum : mortuus est enim vir meus.
14:6
Et ancill tu erant duo filii : qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat qui eos prohibere posset : et percussit alter alterum, et interfecit eum.
14:7
Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam, dicit : Trade eum qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit, et deleamus hredem : et qurunt extinguere scintillam meam qu relicta est, ut non supersit viro meo nomen, et reliqui super terram.
14:8
Et ait rex ad mulierem : Vade in domum tuam, et ego jubebo pro te.
14:9
Dixitque mulier Thecuitis ad regem : In me, domine mi rex, sit iniquitas, et in domum patris mei : rex autem et thronus ejus sit innocens.
14:10
Et ait rex : Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te.
14:11
Qu ait : Recordetur rex Domini Dei sui, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum, et nequaquam interficiant filium meum. Qui ait : Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram.
14:12
Dixit ergo mulier : Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum. Et ait : Loquere.
14:13
Dixitque mulier : Quare cogitasti hujuscemodi rem contra populum Dei, et locutus est rex verbum istud, ut peccet, et non reducat ejectum suum ?
14:14
Omnes morimur, et quasi aqu dilabimur in terram, qu non revertuntur : nec vult Deus perire animam, sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abjectus est.
14:15
Nunc igitur veni, ut loquar ad dominum meum regem verbum hoc, prsente populo. Et dixit ancilla tua : Loquar ad regem, si quomodo faciat rex verbum ancill su.
14:16
Et audivit rex, ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant de hreditate Dei delere me, et filium meum simul.
14:17
Dicat ergo ancilla tua, ut fiat verbum domini mei regis sicut sacrificium. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur : unde et Dominus Deus tuus est tecum.
14:18
Et respondens rex, dixit ad mulierem : Ne abscondas a me verbum quod te interrogo. Dixitque ei mulier : Loquere, domine mi rex.
14:19
Et ait rex : Numquid manus Joab tecum est in omnibus istis ? Respondit mulier, et ait : Per salutem anim tu, domine mi rex, nec ad sinistram, nec ad dexteram est ex omnibus his qu locutus est dominus meus rex : servus enim tuus Joab, ipse prcepit mihi, et ipse posuit in os ancill tu omnia verba hc.
14:20
Ut verterem figuram sermonis hujus, servus tuus Joab prcepit istud : tu autem, domine mi rex, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram.
14:21
Et ait rex ad Joab : Ecce placatus feci verbum tuum : vade ergo, et revoca puerum Absalom.
14:22
Cadensque Joab super faciem suam in terram, adoravit, et benedixit regi : et dixit Joab : Hodie intellexit sevus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex : fecisti enim sermonem servi tui.
14:23
Surrexit ergo Joab et abiit in Gessur, et adduxit Absalom in Jerusalem.
14:24
Dixit autem rex : Revertatur in domum suam, et faciem meam non videat. Reversus est itaque Absalom in domum suam, et faciem regis non vidit.
14:25
Porro sicut Absalom, vir non erat pulcher in omni Isral, et decorus nimis : a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula.
14:26
Et quando tondebat capillum (semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum csaries), ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis, pondere publico.
14:27
Nati sunt autem Absalom filii tres, et filia una nomine Thamar, elegantis form.
14:28
Mansitque Absalom in Jerusalem duobus annis, et faciem regis non vidit.
14:29
Misit itaque ad Joab, ut mitteret eum ad regem : qui noluit venire ad eum. Cumque secundo misisset, et ille noluisset venire ad eum,
14:30
dixit servis suis : Scitis agrum Joab juxta agrum meum, habentem messem hordei : ite igitur, et succendite eum igni. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Joab, scissis vestibus suis, dixerunt : Succenderunt servi Absalom partem agri igni.
14:31
Surrexitque Joab, et venit ad Absalom in domum ejus, et dixit : Quare succenderunt servi tui segetem meam igni ?
14:32
Et respondit Absalom ad Joab : Misi ad te obsecrans ut venires ad me, et mitterem te ad regem, et diceres ei : Quare veni de Gessur ? melius mihi erat ibi esse : obsecro ergo ut videam faciem regis : quod si memor est iniquitatis me, interficiat me.
14:33
Ingressus itaque Joab ad regem, nuntiavit ei omnia : vocatusque est Absalom, et intravit ad regem, et adoravit super faciem terr coram eo : osculatusque est rex Absalom.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Udzielę pokoju temu krajowi, będziecie spoczywać, a nikt was nie przestraszy. Wytępię dzikie zwierzęta z ziemi i miecz nie będzie przechodził przez wasz kraj.
III Mojż 26:6

W Chrystusie

Nie wy mnie wybraliście, ale Ja was wybrałem i przeznaczyłem was, abyście szli i owoc wydawali i aby owoc wasz był trwały, by to, o cokolwiek byście prosili Ojca w imieniu moim, dał wam.
Jan 15:16

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Jefta 9 sędzia w Izraelu był synem prostytutki (Sdz 11:1).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Strzegąc ścieżek prawa i czuwając nad drogą swoich wiernych.
Przyp 2:8


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić