Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Kronik 22:2
Tytuł oryginalnyLiber Secundus Paralipomenon
Constituerunt autem habitatores Jerusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo : omnes enim majores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum qui irruerant in castra : regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda.
Quadraginta duorum annorum erat Ochozias cum regnare cpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem : et nomen matris ejus Athalia filia Amri.
Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab : ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum ejus :
ambulavitque in consiliis eorum. Et perrexit cum Joram filio Achab rege Isral in bellum contra Hazal regem Syri in Ramoth Galaad : vulneraveruntque Syri Joram.
Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel : multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Joram rex Juda descendit ut inviseret Joram filium Achab in Jezrahel grotantem.
Voluntatis quippe fuit Dei adversus Ochoziam, ut veniret ad Joram : et cum venisset, et egrederetur cum eo adversum Jehu filium Namsi, quem unxit Dominus ut deleret domum Achab.
Cum ergo everteret Jehu domum Achab, invenit principes Juda, et filios fratrum Ochozi, qui ministrabant ei, et interfecit illos.
Ipsum quoque perquirens Ochoziam, comprehendit latitantem in Samaria : adductumque ad se, occidit : et sepelierunt eum, eo quod esset filius Josaphat, qui qusierat Dominum in toto corde suo.Nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe quis regnaret Ochozi :
siquidem Athalia mater ejus, videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Joram.
Porro Josabeth filia regis tulit Joas filium Ochozi, et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur : absconditque eum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum : Josabeth autem, qu absconderat eum, erat filia regis Joram, uxor Jojad pontificis, soror Ochozi : et idcirco Athalia non interfecit eum.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?