„I znowu teraz wołasz do mnie: Ojcze mój! Ty jesteś przyjacielem mojej młodości!”

Biblia Warszawska: Księga Jeremiasza 3,4

Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Kronik 23:1

Tytuł oryginalny
Liber Secundus Paralipomenon
1Anno autem septimo, confortatus Jojada, assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Jeroham, et Ismahel filium Johanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adai, et Elisaphat filium Zechri : et iniit cum eis fdus. 2Qui circumeuntes Judam, congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Juda, et principes familiarum Isral, veneruntque in Jerusalem. 3Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Dei cum rege, dixitque ad eos Jojada : Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David. 4Iste est ergo sermo quem facietis : 5tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum, sacerdotum, et Levitarum, et janitorum erit in portis : tertia vero pars ad domum regis : et tertia ad portam qu appellatur Fundamenti : omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini. 6Nec quispiam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes, et qui ministrant de Levitis : ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt : et omne reliquum vulgus observet custodias Domini. 7Levit autem circumdent regem, habentes singuli arma sua (et siquis alius ingressus fuerit templum, interficiatur), sintque cum rege et intrante et egrediente. 8Fecerunt ergo Levit, et universus Juda, juxta omnia qu prceperat Jojada pontifex : et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum et egressuri erant : siquidem Jojada pontifex non dimiserat abire turmas qu sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant. 9Deditque Jojada sacerdos centurionibus lanceas, clypeosque et peltas regis David, quas consecraverat in domo Domini. 10Constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra, usque ad partem templi sinistram, coram altari et templo, per circuitum regis. 11Et eduxerunt filium regis, et imposuerunt ei diadema et testimonium, dederuntque in manu ejus tenendam legem, et constituerunt eum regem : unxit quoque illum Jojada pontifex, et filii ejus : imprecatique sunt ei, atque dixerunt : Vivat rex. 12Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini. 13Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu, et principes, turmasque circa eum, omnemque populum terr gaudentem, atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium, scidit vestimenta sua, et ait : Insidi, insidi. 14Egressus autem Jojada pontifex ad centuriones et principes exercitus, dixit eis : Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Prcepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini, 15et imposuerunt cervicibus ejus manus : cumque intrasset portam equorum domus regis, interfecerunt eam ibi. 16Pepigit autem Jojada fdus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini. 17Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxerunt eam, et altaria ac simulacra illius confregerunt : Mathan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras. 18Constituit autem Jojada prpositos in domo Domini sub manibus sacerdotum et Levitarum quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis, juxta dispositionem David. 19Constituit quoque janitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re. 20Assumpsitque centuriones, et fortissimos viros, ac principes populi, et omne vulgus terr, et fecerunt descendere regem de domo Domini, et introire per medium port superioris in domum regis, et collocaverunt eum in solio regali. 21Ltatusque est omnis populus terr, et urbs quievit : porro Athalia interfecta est gladio.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł do niego: Nie bój się, gdyż nie dosięgnie cię ręka mojego ojca Saula; ty będziesz królem nad Izraelem, ja zaś będę drugim po tobie; także mój ojciec Saul wie o tym.
I Sam 23:17

W Chrystusie

Lecz kto zachowuje Słowo jego, w tym prawdziwie dopełniła się miłość Boża. Po tym poznajemy, że w nim jesteśmy.
I Jan 2:5

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Czy wiesz że istnieje termin "Kompleks Eliasza" który oznacza sytuacje w której jakaś osoba jako jedyna pozostała z innych stoi w prawdzie. Gdy Eliasz czuł się w ten sposób Bóg powiedział mu: "Zachowam w Izraelu jako resztkę siedem tysięcy, tych wszystkich, których kolana nie ugięły się przed Baalem, i tych wszystkich, których usta go nie całowały." (zobacz: I Król 19:14-18, Rzym 11:4-5).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Radujcie i weselcie się, albowiem zapłata wasza obfita jest w niebie; tak bowiem prześladowali proroków, którzy byli przed wami.
Mat 5:12


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić