„Kto mówi, iż jest w światłości, a brata swojego nienawidzi, aż dotąd jest w ciemności.”

Biblia Jakuba Wujka: 1 List św. Jana 2,9

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 1 List do Koryntian 9:14

Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Prima
9:1
Non sum liber ? non sum Apostolus ? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi ? nonne opus meum vos estis in Domino ?
9:2
Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.
9:3
Mea defensio apud eos qui me interrogant, hc est :
9:4
Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ?
9:5
numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ?
9:6
aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi ?
9:7
Quis militat suis stipendiis umquam ? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ?
9:8
Numquid secundum hominem hc dico ? an et lex hc non dicit ?
9:9
Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo ?
9:10
an propter nos utique hoc dicit ? Nam propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare : et qui triturat, in spe fructus percipiendi.
9:11
Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ?
9:12
Si alii potestatis vestr participes sunt, quare non potius nos ? Sed non usi sumus hac potestate : sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.
9:13
Nescitis quoniam qui in sacrario operantur qu de sacrario sunt, edunt : et qui altari deserviunt, cum altari participant ?
9:14
Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.
9:15
Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hc ut ita fiant in me : bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.
9:16
Nam si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit : v enim mihi est, si non evangelizavero.
9:17
Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est.
9:18
Qu est ergo merces mea ? ut Evangelium prdicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.
9:19
Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.
9:20
Et factus sum Judis tamquam Judus, ut Judos lucrarer :
9:21
iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem : iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem : sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.
9:22
Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
9:23
Omnia autem facio propter Evangelium : ut particeps ejus efficiar.
9:24
Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? Sic currite ut comprehendatis.
9:25
Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos autem incorruptam.
9:26
Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi arem verberans :
9:27
sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prdicaverim, ipse reprobus efficiar.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Nie bójcie się ich, gdyż Pan, wasz Bóg, walczy za was.
V Mojż 3:22

W Chrystusie

Ale w tym wszystkim zwyciężamy przez tego, który nas umiłował.
Rzym 8:37

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W Biblii jabłka wymienione są 3 razy: (Przyp 25,11, PnP 2,5, PnP 7,8). Jabłoń wymieniona jest także 3 razy: (PnP 2,3, PnP 8,5, Joel 1,12).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Potężna będzie władza i pokój bez końca na tronie Dawida i w jego królestwie, gdyż utrwali ją i oprze na prawie i sprawiedliwości, odtąd aż na wieki. Dokona tego żarliwość Pana Zastępów. Pan zesłał słowo przeciwko Jakubowi, a ono spadło na Izraela.
Iz 9:6-7


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić