„Według chuci mojej skarzę je, zbiorą się na nie narodowie, gdy będą karani dla dwu nieprawości swoich.”

Biblia Jakuba Wujka: Księga Ozeasza 10,10

Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Samuela 9:2

Tytuł oryginalny
Liber Primus Regum
9:1
Et erat vir de Benjamin nomine Cis, filius Abiel, filii Seror, filii Bechorath, filii Aphia, filii viri Jemini, fortis robore.
9:2
Et erat ei filius vocabulo Saul, electus et bonus : et non erat vir de filiis Isral melior illo : ab humero et sursum eminebat super omnem populum.
9:3
Perierant autem asin Cis patris Saul : et dixit Cis ad Saul filium suum : Tolle tecum unum de pueris, et consurgens vade, et qure asinas. Qui cum transissent per montem Ephraim
9:4
et per terram Salisa, et non invenissent, transierunt etiam per terram Salim, et non erant : sed et per terram Jemini, et minime repererunt.
9:5
Cum autem venissent in terram Suph, dixit Saul ad puerum qui erat cum eo : Veni et revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas, et sollicitus sit pro nobis.
9:6
Qui ait ei : Ecce vir Dei est in civitate hac, vir nobilis : omne quod loquitur, sine ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus.
9:7
Dixitque Saul ad puerum suum : Ecce ibimus : quid feremus ad virum Dei ? panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus ut demus homini Dei, nec quidquam aliud.
9:8
Rursum puer respondit Sauli, et ait : Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti : demus homini Dei, ut indicet nobis viam nostram.
9:9
(Olim in Isral sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum : Venite, et eamus ad videntem. Qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns.)
9:10
Et dixit Saul ad puerum suum : Optimus sermo tuus. Veni, eamus. Et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei.
9:11
Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam, et dixerunt eis : Num hic est videns ?
9:12
Qu respondentes, dixerunt illis : Hic est : ecce ante te, festina nunc : hodie enim venit in civitatem, quia sacrificium est hodie populi in excelso.
9:13
Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum, neque enim comesurus est populus donec ille veniat : quia ipse benedicit hosti, et deinceps comedunt qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia hodie reperietis eum.
9:14
Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi ambularent in medio urbis, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum.
9:15
Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis ante unam diem quam veniret Saul, dicens :
9:16
Hac ipsa hora qu nunc est, cras mittam virum ad te de terra Benjaminm, et unges eum ducem super populum meum Isral : et salvabit populum meum de manu Philisthinorum, quia respexi populum meum : venit enim clamor eorum ad me.
9:17
Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus dixit ei : Ecce vir quem dixeram tibi : iste dominabitur populo meo.
9:18
Accessit autem Saul ad Samuelem in medio port, et ait : Indica, oro, mihi, ubi est domus videntis.
9:19
Et respondit Samuel Sauli, dicens : Ego sum videns : ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie, et dimittam te mane : et omnia qu sunt in corde tuo indicabo tibi.
9:20
Et de asinis quas nudiustertius perdidisti, ne sollicitus sis, quia invent sunt. Et cujus erunt optima quque Isral ? nonne tibi et omni domui patris tui ?
9:21
Respondens autem Saul, ait : Numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Isral, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Benjamin ? quare ergo locutus est mihi sermonem istum ?
9:22
Assumens itaque Samuel Saulem et puerum ejus, introduxit eos in triclinium, et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati : erant enim quasi triginta viri.
9:23
Dixitque Samuel coco : Da partem quam dedi tibi, et prcepi ut reponeres seorsum apud te.
9:24
Levavit autem cocus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel : Ecce quod remansit : pone ante te, et comede, quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa.
9:25
Et descenderunt de excelso in oppidum, et locutus est cum Saule in solario : stravitque Saul in solario, et dormivit.
9:26
Cumque mane surrexissent, et jam elucesceret, vocavit Samuel Saulem in solario, dicens : Surge, et dimittam te. Et surrexit Saul : egressique sunt ambo, ipse videlicet, et Samuel.
9:27
Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul : Dic puero ut antecedat nos et transeat : tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Już was nie nazywam sługami, bo sługa nie wie, co czyni pan jego; lecz nazwałem was przyjaciółmi, bo wszystko, co słyszałem od Ojca mojego, oznajmiłem wam.
Jan 15:15

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W Egipcie znajdowało się miasto o nazwie Memfis (Oz 9:6).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Albowiem nie wstydzę się Ewangelii Chrystusowej, jest ona bowiem mocą Bożą ku zbawieniu każdego, kto wierzy, najpierw Żyda, potem Greka,
Rzym 1:16


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić