Clementine Vulgate
Księga: Pieśń nad pieśniami 7:6
Tytuł oryginalnyCanticum Canticorum Salomonis
[ Sponsa Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum ?Chorus Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis !Junctur femorum tuorum sicut moniliaqu fabricata sunt manu artificis.
Umbilicus tuus crater tornatilis,numquam indigens poculis.Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.
Collum tuum sicut turris eburnea ;oculi tui sicut piscin in Hesebonqu sunt in porta fili multitudinis.Nasus tuus sicut turris Libani,qu respicit contra Damascum.
Dixi : Ascendam in palmam,et apprehendam fructus ejus ;et erunt ubera tua sicut botri vine,et odor oris tui sicut malorum.
Guttur tuum sicut vinum optimum,dignum dilecto meo ad potandum,labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
Mane surgamus ad vineas :videamus si floruit vinea,si flores fructus parturiunt,si floruerunt mala punica ;ibi dabo tibi ubera mea.
Mandragor dederunt odoremin portis nostris omnia poma :nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.]
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?