Clementine Vulgate
Księga: List do Hebrajczyków 5:3
Tytuł oryginalnyEpistola B. Pauli Apostoli ad Hebræos
Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis qu sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis :
Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret : sed qui locutus est ad eum : Filius meus es tu, ego hodie genui te.
Qui in diebus carnis su preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.
De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum : quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.
Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini qu sint elementa exordii sermonum Dei : et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.
Perfectorum autem est solidus cibus : eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?